Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database

   Search:  
validated results only / all results

and or

Filtering options: (leave empty for all results)
By author:     
By work:        
By subject:
By additional keyword:       



Results for
Please note: the results are produced through a computerized process which may frequently lead to errors, both in incorrect tagging and in other issues. Please use with caution.
Due to load times, full text fetching is currently attempted for validated results only.
Full texts for Hebrew Bible and rabbinic texts is kindly supplied by Sefaria; for Greek and Latin texts, by Perseus Scaife, for the Quran, by Tanzil.net

For a list of book indices included, see here.





8 results for "plato"
1. Plato, Philebus, None (5th cent. BCE - 4th cent. BCE)  Tagged with subjects: •nan Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
2. Aristotle, Rhetoric, None (4th cent. BCE - 4th cent. BCE)  Tagged with subjects: •nan Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
3. Cicero, De Finibus, 1.12.41 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)  Tagged with subjects: •plato, pleasure and danger of hope •plato, pleasures and dangers of hope Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
4. Cicero, On The Ends of Good And Evil, 1.12.41 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)  Tagged with subjects: •plato, pleasure and danger of hope •plato, pleasures and dangers of hope Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
5. Cicero, Tusculan Disputations, 3.32-3.33, 3.52, 3.58, 5.96 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)  Tagged with subjects: •plato, pleasure and danger of hope •plato, pleasures and dangers of hope Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
3.32. Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. qui censet Epic. fr. 444 necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venisset; cum venisset ex conv. K 2 qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit, sit ex si V c frustra suscipi miseriam voluntariam; voluntariam add. GR 1 in fine pag. ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo. 3.33. Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione revocationem GKV 1 ad contemplandas voluptates. parere pareri GR 1 ( corr. 1 ) V 1 ( corr. 2 ) enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem habetem V 1 aciem ad miserias contemplandas facit; facit add. V c ( ante aciem We. ft. rectius cf. docere 220,13 sed cf. off. 1, 12 extr. al. ) om. cett. a quibus cum cecinit cecidit X corr. 2 receptui, inpellit receptuimpellit VHK c (receptaimp. K 1 )G 2 (receptum pellit 1 ) receptū impellit R rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas contractandas K ( ex -tes 1 ) H varias voluptates, vetat... 335, 4 voluptates H quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat. refert amputat G 1 R 1 V 1 Haec nostro more nos diximus, Epicurii epicurei R c K 2 dicunt suo; sed quae quae ex qui V 2 dicant, videamus, quo modo, neglegamus. 3.52. qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. est id quidem magnum, ut supra supra p. 332, 6 dixi; etiam Chrysippo Chrys. fr. eth. 417 crysippo X ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire ferire fieri X corr. V c aut 1 vehementius; sed non sunt in hoc hic in hoc G ( exp. 2 ) omnia. quamquam hostium et ante hostium add. V 2 non male repens adventus advetus G 1 R 1 V 1 magis aliquanto aliquando X corr. V c aut 1 conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret provisitaret K 1 navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque. sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias repperias G R 1 V nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt, post accidunt V c in mg. add. : et qualia, cum repente accidunt ( non inepte cf. p. 345, 21 ) considerandi spatium non datur, deinde, cum cum tum G videtur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit. 3.58. similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum liberorum V c praedicantur, eorumque, eorum quoque K 1 qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora maiora ex minora V c quam quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat. atque hoc idem et Telamo ille declarat: ego cum genui et Theseus: futuras mecum commentabar miserias tum morituros scivi et ei rei sustuli add. R 2, moriturum scivi V 3 et Anaxagoras: sciebam me genuisse mortalem. cf. p. 332, 9 sqq. hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse extimescendas. extimescendas KR 1 existimescendas R c G existimiscendas G 1 e corr. V et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio ratio V ratione GKR ( unde in hoc quae- dam 2? ) quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud illud continet X trp. B malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit evertere. 5.96. quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere. ita perpetuas et contextas contestas ex contentas K c voluptates in sapiente fore semper, cum expectatio expectatione G 1 speratarum voluptatum cum cum add. Lb. perceptarum memoria iungeretur.
6. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 3.31-3.93, 3.830-3.1094 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE)  Tagged with subjects: •plato, pleasure and danger of hope •plato, pleasures and dangers of hope Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
3.31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum 3.32. qualia sint et quam variis distantia formis 3.33. sponte sua volitent aeterno percita motu, 3.34. quove modo possint res ex his quaeque creari, 3.35. hasce secundum res animi natura videtur 3.36. atque animae claranda meis iam versibus esse 3.37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, 3.38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo 3.39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam 3.40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit. 3.41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos 3.42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti 3.43. et se scire animi naturam sanguinis esse, 3.44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, 3.45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere, 3.46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis 3.47. iactari causa quam quod res ipsa probetur. 3.48. extorres idem patria longeque fugati 3.49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, 3.50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, 3.51. et quo cumque tamen miseri venere parentant 3.52. et nigras mactant pecudes et manibus divis 3.53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis 3.54. acrius advertunt animos ad religionem. 3.55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis 3.56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit; 3.57. nam verae voces tum demum pectore ab imo 3.58. eliciuntur et eripitur persona amanare. 3.59. denique avarities et honorum caeca cupido, 3.60. quae miseros homines cogunt transcendere fines 3.61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros 3.62. noctes atque dies niti praestante labore 3.63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae 3.64. non minimam partem mortis formidine aluntur. 3.65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas 3.66. semota ab dulci vita stabilique videtur 3.67. et quasi iam leti portas cunctarier ante; 3.68. unde homines dum se falso terrore coacti 3.69. effugisse volunt longe longeque remosse, 3.70. sanguine civili rem conflant divitiasque 3.71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, 3.72. crudeles gaudent in tristi funere fratris 3.73. et consanguineum mensas odere timentque. 3.74. consimili ratione ab eodem saepe timore 3.75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem, 3.76. illum aspectari, claro qui incedit honore, 3.77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. 3.78. intereunt partim statuarum et nominis ergo. 3.79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae 3.80. percipit humanos odium lucisque videndae, 3.81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum 3.82. obliti fontem curarum hunc esse timorem: 3.83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai 3.84. rumpere et in summa pietate evertere suadet: 3.85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis 3.86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes. 3.87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 3.88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus 3.89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam 3.90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 3.91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest 3.92. non radii solis neque lucida tela diei 3.93. discutiant, sed naturae species ratioque. 3.830. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, 3.831. quandoquidem natura animi mortalis habetur. 3.832. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, 3.833. ad confligendum venientibus undique Poenis, 3.834. omnia cum belli trepido concussa tumultu 3.835. horrida contremuere sub altis aetheris auris, 3.836. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum 3.837. omnibus humanis esset terraque marique, 3.838. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai 3.839. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, 3.840. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, 3.841. accidere omnino poterit sensumque movere, 3.842. non si terra mari miscebitur et mare caelo. 3.843. et si iam nostro sentit de corpore postquam 3.844. distractast animi natura animaeque potestas, 3.845. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque 3.846. corporis atque animae consistimus uniter apti. 3.847. nec, si materiem nostram collegerit aetas 3.848. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, 3.849. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, 3.850. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, 3.851. interrupta semel cum sit repetentia nostri. 3.852. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante 3.853. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor. 3.854. nam cum respicias inmensi temporis omne 3.855. praeteritum spatium, tum motus materiai 3.856. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis, 3.857. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta 3.858. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. 3.859. nec memori tamen id quimus reprehendere mente; 3.860. inter enim iectast vitai pausa vageque 3.861. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. 3.862. debet enim, misere si forte aegreque futurumst; 3.863. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit 3.864. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet 3.865. illum cui possint incommoda conciliari, 3.866. scire licet nobis nihil esse in morte timendum 3.867. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum 3.868. differre an nullo fuerit iam tempore natus, 3.869. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit. 3.870. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, 3.871. post mortem fore ut aut putescat corpore posto 3.872. aut flammis interfiat malisve ferarum, 3.873. scire licet non sincerum sonere atque subesse 3.874. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse 3.875. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum; 3.876. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde 3.877. nec radicitus e vita se tollit et eicit, 3.878. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse. 3.879. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum, 3.880. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, 3.881. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim 3.882. nec removet satis a proiecto corpore et illum 3.883. se fingit sensuque suo contaminat astans. 3.884. hinc indignatur se mortalem esse creatum 3.885. nec videt in vera nullum fore morte alium se, 3.886. qui possit vivus sibi se lugere peremptum 3.887. stansque iacentem se lacerari urive dolere. 3.888. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum 3.889. tractari, non invenio qui non sit acerbum 3.890. ignibus inpositum calidis torrescere flammis 3.891. aut in melle situm suffocari atque rigere 3.892. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, 3.893. urgerive superne obrutum pondere terrae. 3.894. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor 3.895. optima, nec dulces occurrent oscula nati 3.896. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. 3.897. non poteris factis florentibus esse tuisque 3.898. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit 3.899. una dies infesta tibi tot praemia vitae.' 3.900. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum 3.901. iam desiderium rerum super insidet una.' 3.902. quod bene si videant animo dictisque sequantur, 3.903. dissoluant animi magno se angore metuque. 3.904. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi 3.905. quod super est cunctis privatus doloribus aegris; 3.906. at nos horrifico cinefactum te prope busto 3.907. insatiabiliter deflevimus, aeternumque 3.908. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.' 3.909. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari 3.910. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, 3.911. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu. 3.912. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque 3.913. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis, 3.914. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis; 3.915. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.' 3.916. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, 3.917. quod sitis exurat miseros atque arida torrat, 3.918. aut aliae cuius desiderium insideat rei. 3.919. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret, 3.920. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt; 3.921. nam licet aeternum per nos sic esse soporem, 3.922. nec desiderium nostri nos adficit ullum, 3.923. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus 3.924. longe ab sensiferis primordia motibus errant, 3.925. cum correptus homo ex somno se colligit ipse. 3.926. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst, 3.927. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus; 3.928. maior enim turbae disiectus materiai 3.929. consequitur leto nec quisquam expergitus extat, 3.930. frigida quem semel est vitai pausa secuta. 3.931. Denique si vocem rerum natura repente. 3.932. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: 3.933. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris 3.934. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? 3.935. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque 3.936. et non omnia pertusum congesta quasi in vas 3.937. commoda perfluxere atque ingrata interiere; 3.938. cur non ut plenus vitae conviva recedis 3.939. aequo animoque capis securam, stulte, quietem? 3.940. sin ea quae fructus cumque es periere profusa 3.941. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, 3.942. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, 3.943. non potius vitae finem facis atque laboris? 3.944. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque, 3.945. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper. 3.946. si tibi non annis corpus iam marcet et artus 3.947. confecti languent, eadem tamen omnia restant, 3.948. omnia si perges vivendo vincere saecla, 3.949. atque etiam potius, si numquam sis moriturus', 3.950. quid respondemus, nisi iustam intendere litem 3.951. naturam et veram verbis exponere causam? 3.952. grandior hic vero si iam seniorque queratur 3.953. atque obitum lamentetur miser amplius aequo, 3.954. non merito inclamet magis et voce increpet acri: 3.955. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas. 3.956. omnia perfunctus vitai praemia marces; 3.957. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, 3.958. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, 3.959. et nec opiti mors ad caput adstitit ante 3.960. quam satur ac plenus possis discedere rerum. 3.961. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte 3.962. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?' 3.963. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque; 3.964. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas 3.965. semper, et ex aliis aliud reparare necessest. 3.966. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra; 3.967. materies opus est, ut crescant postera saecla; 3.968. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur; 3.969. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque. 3.970. sic alid ex alio numquam desistet oriri 3.971. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. 3.972. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas 3.973. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. 3.974. hoc igitur speculum nobis natura futuri 3.975. temporis exponit post mortem denique nostram. 3.976. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur 3.977. quicquam, non omni somno securius exstat? 3.978. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo 3.979. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis. 3.980. nec miser inpendens magnum timet aere aëre saxum 3.981. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; 3.982. sed magis in vita divom metus urget iis 3.983. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors. 3.984. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem 3.985. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam 3.986. perpetuam aetatem possunt reperire profecto. 3.987. quam libet immani proiectu corporis exstet, 3.988. qui non sola novem dispessis iugera membris 3.989. optineat, sed qui terrai totius orbem, 3.990. non tamen aeternum poterit perferre dolorem 3.991. nec praebere cibum proprio de corpore semper. 3.992. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem 3.993. quem volucres lacerant atque exest anxius angor 3.994. aut alia quavis scindunt cuppedine curae. 3.995. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, 3.996. qui petere a populo fasces saevasque secures 3.997. imbibit et semper victus tristisque recedit. 3.998. nam petere imperium, quod iest nec datur umquam, 3.999. atque in eo semper durum sufferre laborem, 3.1000. hoc est adverso nixantem trudere monte 3.1001. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum 3.1002. volvitur et plani raptim petit aequora campi. 3.1003. deinde animi ingratam naturam pascere semper 3.1004. atque explere bonis rebus satiareque numquam, 3.1005. quod faciunt nobis annorum tempora, circum 3.1006. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, 3.1007. nec tamen explemur vitai fructibus umquam, 3.1008. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas 3.1009. quod memorant laticem pertusum congerere in vas, 3.1010. quod tamen expleri nulla ratione potestur. 3.1011. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, 3.1012. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus! 3.1013. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto; 3.1014. sed metus in vita poenarum pro male factis 3.1015. est insignibus insignis scelerisque luela, 3.1016. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, 3.1017. verbera carnifices robur pix lammina taedae; 3.1018. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis 3.1019. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis, 3.1020. nec videt interea qui terminus esse malorum 3.1021. possit nec quae sit poenarum denique finis, 3.1022. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant. 3.1023. hic Acherusia fit stultorum denique vita. 3.1024. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis. 3.1025. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit, 3.1026. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. 3.1027. inde alii multi reges rerumque potentes 3.1028. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. 3.1029. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum 3.1030. stravit iterque dedit legionibus ire per altum 3.1031. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas 3.1032. et contempsit equis insultans murmura ponti, 3.1033. lumine adempto animam moribundo corpore fudit. 3.1034. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, 3.1035. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. 3.1036. adde repertores doctrinarum atque leporum, 3.1037. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus 3.1038. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest. 3.1039. denique Democritum post quam matura vetustas 3.1040. admonuit memores motus languescere mentis, 3.1041. sponte sua leto caput obvius optulit ipse. 3.1042. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, 3.1043. qui genus humanum ingenio superavit et omnis 3.1044. restinxit stellas exortus ut aetherius sol. 3.1045. tu vero dubitabis et indignabere obire? 3.1046. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, 3.1047. qui somno partem maiorem conteris aevi, 3.1048. et viligans stertis nec somnia cernere cessas 3.1049. sollicitamque geris cassa formidine mentem 3.1050. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum 3.1051. ebrius urgeris multis miser undique curis 3.1052. atque animo incerto fluitans errore vagaris.' 3.1053. Si possent homines, proinde ac sentire videntur 3.1054. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, 3.1055. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde 3.1056. tanta mali tam quam moles in pectore constet, 3.1057. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus 3.1058. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper, 3.1059. commutare locum, quasi onus deponere possit. 3.1060. exit saepe foras magnis ex aedibus ille, 3.1061. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit , 3.1062. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse. 3.1063. currit agens mannos ad villam praecipitanter 3.1064. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; 3.1065. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, 3.1066. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, 3.1067. aut etiam properans urbem petit atque revisit. 3.1068. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, 3.1069. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit 3.1070. propterea, morbi quia causam non tenet aeger; 3.1071. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis 3.1072. naturam primum studeat cognoscere rerum, 3.1073. temporis aeterni quoniam, non unius horae, 3.1074. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis 3.1075. aetas, post mortem quae restat cumque manendo. 3.1076. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis 3.1077. quae mala nos subigit vitai tanta cupido? 3.1078. certe equidem finis vitae mortalibus adstat 3.1079. nec devitari letum pote, quin obeamus. 3.1080. praeterea versamur ibidem atque insumus usque 3.1081. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas; 3.1082. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur 3.1083. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus 3.1084. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis. 3.1085. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, 3.1086. quidve ferat nobis casus quive exitus instet. 3.1087. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum 3.1088. tempore de mortis nec delibare valemus, 3.1089. quo minus esse diu possimus forte perempti. 3.1090. proinde licet quod vis vivendo condere saecla, 3.1091. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, 3.1092. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno 3.1093. lumine qui finem vitai fecit, et ille, 3.1094. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
7. Diogenes Laertius, Lives of The Philosophers, None (3rd cent. CE - 3rd cent. CE)  Tagged with subjects: •nan Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237
8. Epicurus, Kuriai Doxai, 2  Tagged with subjects: •plato, pleasure and danger of hope •plato, pleasures and dangers of hope Found in books: Sorabji (2000), Emotion and Peace of Mind: From Stoic Agitation to Christian Temptation, 237