Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database

   Search:  
validated results only / all results

and or

Filtering options: (leave empty for all results)
By author:     
By work:        
By subject:
By additional keyword:       



Results for
Please note: the results are produced through a computerized process which may frequently lead to errors, both in incorrect tagging and in other issues. Please use with caution.
Due to load times, full text fetching is currently attempted for validated results only.
Full texts for Hebrew Bible and rabbinic texts is kindly supplied by Sefaria; for Greek and Latin texts, by Perseus Scaife, for the Quran, by Tanzil.net

For a list of book indices included, see here.





2 results for "ovid"
1. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 1.62-1.79, 1.102-1.135, 5.1-5.2, 5.13-5.21, 6.4-6.6, 6.1156-6.1159, 6.1177, 6.1182-6.1183, 6.1208-6.1212, 6.1276-6.1281 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE)  Tagged with subjects: •ovid, remythologizing lucretius Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 168, 188
1.62. Humana ante oculos foede cum vita iaceret 1.63. in terris oppressa gravi sub religione, 1.64. quae caput a caeli regionibus ostendebat 1.65. horribili super aspectu mortalibus instans, 1.66. primum Graius homo mortalis tollere contra 1.67. est oculos ausus primusque obsistere contra; 1.68. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti 1.69. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem 1.70. inritat animi virtutem, effringere ut arta 1.71. naturae primus portarum claustra cupiret. 1.72. ergo vivida vis animi pervicit et extra 1.73. processit longe flammantia moenia mundi 1.74. atque omne immensum peragravit mente animoque, 1.75. unde refert nobis victor quid possit oriri, 1.76. quid nequeat, finita potestas denique cuique 1.77. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. 1.78. quare religio pedibus subiecta vicissim 1.79. opteritur, nos exaequat victoria caelo. 1.102. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum 1.103. terriloquis victus dictis desciscere quaeres. 1.104. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt 1.105. somnia, quae vitae rationes vertere possint 1.106. fortunasque tuas omnis turbare timore! 1.107. et merito; nam si certam finem esse viderent 1.108. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent 1.109. religionibus atque minis obsistere vatum. 1.110. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, 1.111. aeternas quoniam poenas in morte timendum. 1.112. ignoratur enim quae sit natura animai, 1.113. nata sit an contra nascentibus insinuetur 1.114. et simul intereat nobiscum morte dirempta 1.115. an tenebras Orci visat vastasque lacunas 1.116. an pecudes alias divinitus insinuet se, 1.117. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno 1.118. detulit ex Helicone perenni fronde coronam, 1.119. per gentis Italas hominum quae clara clueret; 1.120. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 1.121. Ennius aeternis exponit versibus edens, 1.122. quo neque permaneant animae neque corpora nostra, 1.123. sed quaedam simulacra modis pallentia miris; 1.124. unde sibi exortam semper florentis Homeri 1.125. commemorat speciem lacrimas effundere salsas 1.126. coepisse et rerum naturam expandere dictis. 1.127. qua propter bene cum superis de rebus habenda 1.128. nobis est ratio, solis lunaeque meatus 1.129. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur 1.130. in terris, tunc cum primis ratione sagaci 1.131. unde anima atque animi constet natura videndum, 1.132. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes 1.133. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, 1.134. cernere uti videamur eos audireque coram, 1.135. morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 5.1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen 5.2. condere pro rerum maiestate hisque repertis? 5.13. confer enim divina aliorum antiqua reperta. 5.14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris 5.15. vitigeni laticem mortalibus instituisse; 5.16. cum tamen his posset sine rebus vita manere, 5.17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis. 5.18. at bene non poterat sine puro pectore vivi; 5.19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur, 5.20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis 5.21. dulcia permulcent animos solacia vitae. 6.4. et primae dederunt solacia dulcia vitae, 6.5. cum genuere virum tali cum corde repertum, 6.6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit; 6.1156. atque animi prorsum tum vires totius, omne 6.1157. languebat corpus leti iam limine in ipso. 6.1158. intolerabilibusque malis erat anxius angor 6.1159. adsidue comes et gemitu commixta querella, 6.1177. aequabat multum parvis umoribus imbrem. 6.1182. multaque praeterea mortis tum signa dabantur: 6.1183. perturbata animi mens in maerore metuque, 6.1208. et graviter partim metuentes limina leti 6.1209. vivebant ferro privati parte virili, 6.1210. et manibus sine non nulli pedibusque manebant 6.1211. in vita tamen et perdebant lumina partim. 6.1212. usque adeo mortis metus iis incesserat acer. 6.1276. quisque suum pro re cognatum maestus humabat. 6.1277. multaque res subita et paupertas horrida suasit; 6.1278. namque suos consanguineos aliena rogorum 6.1279. insuper extructa ingenti clamore locabant 6.1280. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe 6.1281. rixantes, potius quam corpora desererentur,
2. Ovid, Metamorphoses, 1.348-1.349, 5.308-5.309, 5.341-5.345, 5.363, 5.564-5.565, 13.600-13.622 (1st cent. BCE - missingth cent. CE)  Tagged with subjects: •ovid, remythologizing lucretius Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 168, 182, 188, 226
1.348. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit iem 1.349. et desolatas agere alta silentia terras, 5.308. “Desinite indoctum vana dulcedine vulgus 5.309. fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis, 5.341. “Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, 5.342. prima dedit fruges alimentaque mitia terris, 5.343. prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus. 5.344. Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem 5.345. carmina digna dea: certe dea carmine digna est. 5.363. depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem 5.564. At medius fratrisque sui maestaeque sororis 5.565. Iuppiter ex aequo volventem dividit annum. 13.600. Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto 13.601. corruit igne rogus nigrique volumine fumi 13.602. infecere diem (veluti cum flumina natas 13.603. exhalant nebulas, nec sol admittitur infra); 13.604. atra favilla volat glomerataque corpus in unum 13.605. densetur faciemque capit sumitque calorem 13.606. atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), 13.607. et primo similis volucri, mox vera volucris 13.608. insonuit pennis: pariter sonuere sorores 13.609. innumerae, quibus est eadem natalis origo, 13.610. terque rogum lustrant, et consonus exit in auras 13.611. ter plangor: quarto seducunt castra volatu. 13.612. Tam duo diversa populi de parte feroces 13.613. bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras 13.614. exercent alasque adversaque pectora iactant 13.615. inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto 13.616. corpora seque viro forti meminere creatas. 13.617. praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo 13.618. Memnonides dictae, cum sol duodena peregit 13.619. signa, parentali moriturae voce rebellant. 13.620. Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est: 13.621. luctibus est Aurora suis intenta, piasque 13.622. nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.