1. Empedocles, Fragments, None (5th cent. BCE - 5th cent. BCE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 318 |
2. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 3.662-3.663, 6.1215-6.1224 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 156, 158, 258 3.662. ipsam seque retro partem petere ore priorem, 3.663. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore. 6.1215. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra 6.1216. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum 6.1217. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, 6.1218. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua. 6.1219. nec tamen omnino temere illis solibus ulla 6.1220. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum 6.1221. exibant silvis. languebant pleraque morbo 6.1222. et moriebantur. cum primis fida canum vis 6.1223. strata viis animam ponebat in omnibus aegre; 6.1224. extorquebat enim vitam vis morbida membris. | |
|
3. Ovid, Ars Amatoria, 2.467-2.468 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 263 2.467. Prima fuit rerum confusa sine ordine moles, 2.468. rend= | |
|
4. Ovid, Epistulae Ex Ponto, 1.1.67-1.1.68, 1.2.24, 2.7.74, 3.1.15-3.1.18, 3.1.20, 4.6.45-4.6.48, 4.10.32, 4.10.47-4.10.58, 4.10.63-4.10.64 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 252, 257, 260, 263, 266 |
5. Ovid, Ibis, 31-40, 67-73, 75-86, 74 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 258 |
6. Ovid, Metamorphoses, 1.15-1.22, 1.87-1.88, 1.101-1.106, 1.209-1.243, 1.291-1.292, 1.296, 1.299-1.303, 1.324-1.326, 2.265-2.268, 2.298-2.299, 15.96-15.103, 15.178, 15.180-15.181 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 158, 252, 256, 257, 260, 263, 318 1.15. utque aer, tellus illic et pontus et aether. 1.16. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, 1.17. lucis egens aer: nulli sua forma manebat, 1.18. obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno 1.19. frigida pugnabant calidis, umentia siccis, 1.20. mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 1.21. Hanc deus et melior litem natura diremit. 1.22. Nam caelo terras et terris abscidit undas, 1.87. Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus 1.88. induit ignotas hominum conversa figuras. 1.101. ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis 1.102. saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; 1.103. contentique cibis nullo cogente creatis 1.104. arbuteos fetus montanaque fraga legebant 1.105. cornaque et in duris haerentia mora rubetis 1.106. et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. 1.209. “Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit. 1.210. Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 1.211. Contigerat nostras infamia temporis aures; 1.212. quam cupiens falsam summo delabor Olympo 1.213. et deus humana lustro sub imagine terras. 1.214. Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 1.215. enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. 1.216. Maenala transieram latebris horrenda ferarum 1.217. et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: 1.218. Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni 1.219. ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 1.220. Signa dedi venisse deum, vulgusque precari 1.221. coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, 1.222. mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto, 1.223. an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.” 1.224. Nocte gravem somno necopina perdere morte 1.225. me parat: haec illi placet experientia veri. 1.226. Nec contentus eo est: missi de gente Molossa 1.227. obsidis unius iugulum mucrone resolvit, 1.228. atque ita semineces partim ferventibus artus 1.229. mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 1.230. Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma 1.231. in domino dignos everti tecta penates. 1.232. Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris 1.233. exululat frustraque loqui conatur: ab ipso 1.234. conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis 1.235. vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 1.236. In villos abeunt vestes, in crura lacerti: 1.237. fit lupus et veteris servat vestigia formae. 1.238. Canities eadem est, eadem violentia vultus, 1.239. idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. 1.240. Occidit una domus. Sed non domus una perire 1.241. digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. 1.242. In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes 1.243. quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.” 1.291. Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: 1.292. omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. 1.296. navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 1.299. et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 1.300. nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 1.301. Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque 1.302. Nereides, silvasque tenent delphines et altis 1.303. incursant ramis agitataque robora pulsant. 1.324. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 1.325. et superesse virum de tot modo milibus unum, 1.326. et superesse videt de tot modo milibus unam, 2.265. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi 2.266. tollere consuetas audent delphines in auras; 2.267. corpora phocarum summo resupina profundo 2.268. exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est 2.298. Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, 2.299. in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, 15.96. At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, 15.97. fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis 15.98. fortunata fuit nec polluit ora cruore. 15.99. Tunc et aves tutae movere per aera pennas, 15.100. et lepus impavidus mediis erravit in arvis, 15.101. nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: 15.102. cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem 15.103. plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor 15.178. Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; 15.180. non secus ac flumen, neque enim consistere flumen 15.181. nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda | |
|
7. Ovid, Tristia, 1.8.1-1.8.10, 2.199-2.200, 2.425-2.426, 3.8.23, 3.10.31-3.10.34, 3.10.37, 3.10.41-3.10.44, 3.10.49-3.10.50, 3.10.53-3.10.54, 4.7.11-4.7.20, 5.10.9 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 252, 256, 257, 260, 263, 266, 318 2.199. haec est Ausonio sub iure novissima vixque 2.200. haeret in imperii margine terra tui. 2.425. explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, 2.426. casurumque triplex vaticinatur opus, | |
|
8. Seneca The Younger, Natural Questions, 3.14.1, 3.25.5, 3.25.8, 3.27-3.30, 3.27.7, 3.27.14-3.27.15, 3.28.2, 6.6.1 (1st cent. CE - 1st cent. CE) Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 156, 158, 159 |
9. Vergil, Eclogues, 1.59-1.62, 1.70-1.72, 8.58 Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 258, 263 |
10. Vergil, Georgics, 3.360-3.362, 3.479, 3.482-3.485, 3.515-3.530, 3.537-3.547 Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 156, 158, 260 3.360. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae 3.361. undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, 3.362. puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; 3.479. tempestas totoque autumni incanduit aestu 3.482. Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis 3.483. omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, 3.484. rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se 3.485. ossa minutatim morbo collapsa trahebat. 3.515. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus 3.516. concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem 3.517. extremosque ciet gemitus. It tristis arator 3.518. maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, 3.519. atque opere in medio defixa relinquit aratra. 3.520. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 3.521. prata movere animum, non qui per saxa volutus 3.522. purior electro campum petit amnis; at ima 3.523. solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis 3.524. ad terramque fluit devexo pondere cervix. 3.525. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras 3.526. invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi 3.527. munera, non illis epulae nocuere repostae: 3.528. frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, 3.529. pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu 3.530. flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. 3.537. Non lupus insidias explorat ovilia circum 3.538. nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum 3.539. cura domat; timidi dammae cervique fugaces 3.540. nunc interque canes et circum tecta vagantur. 3.541. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum 3.542. litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus 3.543. proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. 3.544. Interit et curvis frustra defensa latebris 3.545. vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. 3.546. Ipsis est aer avibus non aequus et illae 3.547. praecipites alta vitam sub nube relinquunt. | |
|
11. Anon., Appendix Vergilana. Dirae., 100-101, 6, 61, 98-99, 102 Tagged with subjects: •nan Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 258 |
12. Manilius, Astronomica, 4.829-4.831 Tagged with subjects: •ovid, adynata Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 159 |