3. Ovid, Metamorphoses, 9.666-9.797, 10.1-10.85, 11.1-11.84 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •orpheus and eurydice, wedding of orpheus and eurydice •weddings and marriage, of orpheus and eurydice Found in books: Panoussi(2019) 89, 90, 91, 92 9.666. Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes 9.667. implesset monstri, si non miracula nuper 9.668. Iphide mutata Crete propiora tulisset. 9.669. Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno 9.670. progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, 9.671. ingenua de plebe virum. Nec census in illo 9.672. nobilitate sua maior, sed vita fidesque 9.673. inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures 9.674. vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset: 9.675. “Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore, 9.676. utque marem parias; onerosior altera sors est, 9.677. et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo 9.678. edita forte tuo fuerit si femina partu, 9.679. (invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.” 9.680. Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis, 9.681. tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. 9.682. Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum 9.683. sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. 9.684. Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo 9.685. vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, 9.686. cum medio noctis spatio sub imagine somni 9.687. Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, 9.688. aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti 9.689. cornua cum spicis nitido flaventibus auro 9.690. et regale decus. Cum qua latrator Anubis 9.691. sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, 9.692. quique premit vocem digitoque silentia suadet, 9.693. sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris 9.694. plenaque somniferis serpens peregrina venenis. 9.695. Tum velut excussam somno et manifesta videntem 9.696. sic adfata dea est: “Pars o Telethusa mearum, 9.697. pone graves curas mandataque falle mariti. 9.698. Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, 9.699. tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque 9.700. exorata fero, nec te coluisse quereris 9.701. ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit. 9.702. Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex 9.703. Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. 9.704. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras 9.705. expulit et nata est ignaro femina patre, 9.706. iussit ali mater puerum mentita: fidemque 9.707. res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. 9.708. Vota pater solvit nomenque inponit avitum: 9.709. Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater, 9.710. quod commune foret nec quemquam falleret illo. 9.711. Inde incepta pia mendacia fraude latebant: 9.712. cultus erat pueri, facies, quam sive puellae, 9.713. sive dares puero, fuerat formosus uterque. 9.714. Tertius interea decimo successerat annus, 9.715. cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, 9.716. inter Phaestiadas quae laudatissima formae 9.717. dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. 9.718. Par aetas, par forma fuit, primasque magistris 9.719. accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. 9.720. Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum 9.721. vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar: 9.722. coniugium pactaeque exspectat tempora taedae 9.723. quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; 9.724. Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget 9.725. hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo; 9.726. vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit, 9.727. “cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque 9.728. cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, 9.729. parcere debuerant; si non, et perdere vellent, 9.730. naturale malum saltem et de more dedissent. 9.731. Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: 9.732. urit oves aries, sequitur sua femina cervum. 9.733. Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta 9.734. femina femineo conrepta cupidine nulla est. 9.735. Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete 9.736. monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, 9.737. femina nempe marem: meus est furiosior illo, 9.738. si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est 9.739. spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae 9.740. passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter! 9.741. Huc licet e toto sollertia confluat orbe, 9.742. ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, 9.743. quid faciet? Num me puerum de virgine doctis 9.744. artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? 9.745. Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi, 9.746. consiliique inopes et stultos excutis ignes? 9.747. Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa, 9.748. et pete quod fas est, et ama quod femina debes! 9.749. Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem: 9.750. hanc tibi res adimit. Non te custodia caro 9.751. arcet ab amplexu nec cauti cura mariti, 9.752. non patris asperitas, non se negat ipsa roganti: 9.753. nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant, 9.754. esse potes felix, ut dique hominesque laborent. 9.755. Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, 9.756. dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt; 9.757. quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus. 9.758. At non vult natura, potentior omnibus istis, 9.759. quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus, 9.760. luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe— 9.761. nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 9.762. Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis 9.763. sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?” 9.764. Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo 9.765. aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. 9.766. Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt, 9.767. nunc ficto languore moram trahit, omina saepe 9.768. visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem 9.769. materiam ficti, dilataque tempora taedae 9.770. institerant, unusque dies restabat. At illa 9.771. crinalem capiti vittam nataeque sibique 9.772. detrahit et passis aram complexa capillis 9.773. “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque 9.774. quae colis et septem digestum in cornua Nilum: 9.775. fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori! 9.776. Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi 9.777. cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera 9.778. sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. 9.779. Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce 9.780. consilium munusque tuum est. Miserere duarum 9.781. auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae. 9.782. Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, 9.783. et templi tremuere fores, imitataque lunam 9.784. cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 9.785. Non secura quidem, fausto tamen omine laeta 9.786. mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem, 9.787. quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore 9.788. permanet, et vires augentur, et acrior ipse est 9.789. vultus, et incomptis brevior mensura capillis, 9.790. plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae 9.791. femina nuper eras, puer es. Date munera templis 9.792. nec timida gaudete fide! Dant munera templis, 9.793. addunt et titulum; titulus breve carmen habebat: 9.794. DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS 9.795. Postera lux radiis latum patefecerat orbem, 9.796. cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes 9.797. conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. 10.1. Inde per inmensum croceo velatus amictu 10.2. aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras 10.3. tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. 10.4. Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba 10.5. nec laetos vultus nec felix attulit omen. 10.6. Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo 10.7. usque fuit nullosque invenit motibus ignes. 10.8. Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas 10.9. dum nova naiadum turba comitata vagatur, 10.10. occidit in talum serpentis dente recepto. 10.11. Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras 10.12. deflevit vates, ne non temptaret et umbras, 10.13. ad Styga Taenaria est ausus descendere porta; 10.14. perque leves populos simulacraque functa sepulcro 10.15. Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem 10.16. umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis 10.17. sic ait: “O positi sub terra numina mundi, 10.18. in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, 10.19. si licet et falsi positis ambagibus oris 10.20. vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem 10.21. Tartara, descendi, nec uti villosa colubris 10.22. terna Medusaei vincirem guttura monstri: 10.23. causa viae est coniunx, in quam calcata venenum 10.24. vipera diffudit crescentesque abstulit annos. 10.25. Posse pati volui nec me temptasse negabo: 10.26. vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est, 10.27. an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse; 10.28. famaque si veteris non est mentita rapinae, 10.29. vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, 10.30. per chaos hoc ingens vastique silentia regni, 10.31. Eurydices, oro, properata retexite fata. 10.32. Omnia debemur vobis, paulumque morati 10.33. serius aut citius sedem properamus ad unam. 10.34. Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque 10.35. humani generis longissima regna tenetis. 10.36. Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, 10.37. iuris erit vestri: pro munere poscimus usum. 10.38. Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est 10.39. nolle redire mihi: leto gaudete duorum.” 10.40. Talia dicentem nervosque ad verba moventem 10.41. exsangues flebant animae: nec Tantalus undam 10.42. captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, 10.43. nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt 10.44. Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. 10.45. Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est 10.46. Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx 10.47. sustinet oranti nec qui regit ima negare, 10.48. Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes 10.49. inter et incessit passu de vulnere tardo. 10.50. Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Orpheus, 10.51. ne flectat retro sua lumina, donec Avernas 10.52. exierit valles: aut inrita dona futura. 10.53. Carpitur acclivis per muta silentia trames, 10.54. arduus, obscurus, caligine densus opaca. 10.55. Nec procul afuerunt telluris margine summae: 10.56. hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi 10.57. flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est, 10.58. bracchiaque intendens prendique et prendere certans 10.59. nil nisi cedentes infelix arripit auras. 10.60. Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 10.61. questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam? 10.62. Supremumque “vale,” quod iam vix auribus ille 10.63. acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. 10.64. Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, 10.65. quam tria qui timidus, medio portante catenas, 10.66. colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, 10.67. quam natura prior, saxo per corpus oborto; 10.68. quique in se crimen traxit voluitque videri 10.69. Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, 10.70. infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam 10.71. pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. 10.72. Orantem frustraque iterum transire volentem 10.73. portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus 10.74. squalidus in ripa Cereris sine munere sedit: 10.75. cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. 10.76. Esse deos Erebi crudeles questus, in altam 10.77. se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. 10.78. Tertius aequoreis inclusum piscibus annum 10.79. finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus 10.80. femineam venerem, seu quod male cesserat illi, 10.81. sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat 10.82. iungere se vati, multae doluere repulsae. 10.83. Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem 10.84. in teneros transferre mares citraque iuventam 10.85. aetatis breve ver et primos carpere flores. 11.1. Carmine dum tali silvas animosque ferarum 11.2. Threicius vates et saxa sequentia ducit, 11.3. ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis 11.4. pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt 11.5. Orphea percussis sociantem carmina nervis. 11.6. E quibus una, leves iactato crine per auras, 11.7. “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam 11.8. vatis Apollinei vocalia misit in ora, 11.9. quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; 11.10. alterius telum lapis est, qui missus in ipso 11.11. aere concentu victus vocisque lyraeque est 11.12. ac veluti supplex pro tam furialibus ausis 11.13. ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt 11.14. bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys. 11.15. Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens 11.16. clamor et infracto Berecyntia tibia cornu 11.17. tympanaque et plausus et Bacchei ululatus 11.18. obstrepuere sono citharae: tum denique saxa 11.19. non exauditi rubuerunt sanguine vatis. 11.20. Ac primum attonitas etiamnum voce canentis 11.21. innumeras volucres anguesque agmenque ferarum 11.22. Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri. 11.23. Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris 11.24. et coeunt ut aves, si quando luce vagantem 11.25. noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro 11.26. ceu matutina cervus periturus harena 11.27. praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes 11.28. coniciunt thyrsos non haec in munera factos. 11.29. Hae glaebas, illae direptos arbore ramos, 11.30. pars torquent silices. Neu desint tela furori, 11.31. forte boves presso subigebant vomere terram, 11.32. nec procul hinc multo fructum sudore parantes 11.33. dura lacertosi fodiebant arva coloni. 11.34. Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt 11.35. arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros 11.36. sarculaque rastrique graves longique ligones. 11.37. Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci 11.38. divulsere boves, ad vatis fata recurrunt 11.39. Tendentemque manus et in illo tempore primum 11.40. inrita dicentem nec quicquam voce moventem 11.41. sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud 11.42. auditum saxis intellectumque ferarum 11.43. sensibus in ventos anima exhalata recessit. 11.44. Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 11.45. te rigidi silices, tua carmina saepe secutae 11.46. fleverunt silvae, positis te frondibus arbor 11.47. tonsa comas luxit. Lacrimis quoque flumina dicunt 11.48. increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo 11.49. naides et dryades passosque habuere capillos. 11.50. Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque 11.51. excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne, 11.52. flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua 11.53. murmurat exanimis, respondent flebile ripae. 11.54. Iamque mare invectae flumen populare relinquunt 11.55. et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. 11.56. Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis 11.57. os petit et sparsos stillanti rore capillos. 11.58. Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem 11.59. arcet et in lapidem rictus serpentis apertos 11.60. congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. 11.61. Umbra subit terras et quae loca viderat ante, 11.62. cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum 11.63. invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. 11.64. Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, 11.65. nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit 11.66. Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus. 11.67. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, 11.68. amissoque dolens sacrorum vate suorum 11.69. protinus in silvis matres Edonidas omnes, 11.70. quae videre nefas, torta radice ligavit. 11.71. Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, 11.72. traxit et in solidam detrusit acumina terram, 11.73. utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, 11.74. crus ubi commisit volucris sensitque teneri, 11.75. plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: 11.76. sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, 11.77. exsternata fugam frustra temptabat; at illam 11.78. lenta tenet radix exsultantemque coercet, 11.79. dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 11.80. adspicit in teretes lignum succedere suras, 11.81. et conata femur maerenti plangere dextra, 11.82. robora percussit: pectus quoque robora fiunt, 11.83. robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros 11.84. esse putes ramos, et non fallere putando. | |
|