1. Ovid, Metamorphoses, 11.1-11.14, 11.37-11.41, 11.77-11.84 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •orpheus and eurydice, suppliant, orpheus as Found in books: Panoussi(2019) 99 11.1. Carmine dum tali silvas animosque ferarum 11.2. Threicius vates et saxa sequentia ducit, 11.3. ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis 11.4. pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt 11.5. Orphea percussis sociantem carmina nervis. 11.6. E quibus una, leves iactato crine per auras, 11.7. “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam 11.8. vatis Apollinei vocalia misit in ora, 11.9. quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; 11.10. alterius telum lapis est, qui missus in ipso 11.11. aere concentu victus vocisque lyraeque est 11.12. ac veluti supplex pro tam furialibus ausis 11.13. ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt 11.14. bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys. 11.37. Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci 11.38. divulsere boves, ad vatis fata recurrunt 11.39. Tendentemque manus et in illo tempore primum 11.40. inrita dicentem nec quicquam voce moventem 11.41. sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud 11.77. exsternata fugam frustra temptabat; at illam 11.78. lenta tenet radix exsultantemque coercet, 11.79. dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 11.80. adspicit in teretes lignum succedere suras, 11.81. et conata femur maerenti plangere dextra, 11.82. robora percussit: pectus quoque robora fiunt, 11.83. robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros 11.84. esse putes ramos, et non fallere putando. | |
|