2. Ovid, Metamorphoses, 4.181, 4.389-4.415, 11.1-11.14, 11.37-11.41, 11.50-11.51, 11.77-11.84 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •orpheus and eurydice, destruction of orpheus body and denial of burial Found in books: Panoussi(2019) 99, 239 4.181. efficit et lecto circumdata collocat arte. 4.389. Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles 4.390. urget opus spernitque deum festumque profanat, 4.391. tympana cum subito non adparentia raucis 4.392. obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu 4.393. tinnulaque aera sot; redolent murraeque crocique, 4.394. resque fide maior, coepere virescere telae 4.395. inque hederae faciem pendens frondescere vestis. 4.396. Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, 4.397. palmite mutantur; de stamine pampinus exit; 4.398. purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. 4.399. Iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 4.400. quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 4.401. sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: 4.402. tecta repente quati pinguesque ardere videntur 4.403. lampades et rutilis conlucere ignibus aedes 4.404. falsaque saevarum simulacra ululare ferarum. 4.405. Fumida iamdudum latitant per tecta sorores, 4.406. diversaeque locis ignes ac lumina vitant; 4.407. dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus 4.408. porrigitur tenuique includit bracchia pinna. 4.409. Nec qua perdiderint veterem ratione figuram 4.410. scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit, 4.411. sustinuere tamen se perlucentibus alis; 4.412. conataeque loqui minimam et pro corpore vocem 4.413. emittunt, peraguntque leves stridore querellas. 4.414. Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae 4.415. nocte volant, seroque tenent a vespere nomen. 11.1. Carmine dum tali silvas animosque ferarum 11.2. Threicius vates et saxa sequentia ducit, 11.3. ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis 11.4. pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt 11.5. Orphea percussis sociantem carmina nervis. 11.6. E quibus una, leves iactato crine per auras, 11.7. “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam 11.8. vatis Apollinei vocalia misit in ora, 11.9. quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; 11.10. alterius telum lapis est, qui missus in ipso 11.11. aere concentu victus vocisque lyraeque est 11.12. ac veluti supplex pro tam furialibus ausis 11.13. ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt 11.14. bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys. 11.37. Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci 11.38. divulsere boves, ad vatis fata recurrunt 11.39. Tendentemque manus et in illo tempore primum 11.40. inrita dicentem nec quicquam voce moventem 11.41. sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud 11.50. Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque 11.51. excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne, 11.77. exsternata fugam frustra temptabat; at illam 11.78. lenta tenet radix exsultantemque coercet, 11.79. dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 11.80. adspicit in teretes lignum succedere suras, 11.81. et conata femur maerenti plangere dextra, 11.82. robora percussit: pectus quoque robora fiunt, 11.83. robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros 11.84. esse putes ramos, et non fallere putando. | |
|