2. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 1.62-1.79, 1.102-1.135, 1.716-1.733, 3.420, 5.1-5.2, 5.13-5.21, 6.4-6.6 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •metamorphoses, typhoeus Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 167, 168, 169 1.62. Humana ante oculos foede cum vita iaceret 1.63. in terris oppressa gravi sub religione, 1.64. quae caput a caeli regionibus ostendebat 1.65. horribili super aspectu mortalibus instans, 1.66. primum Graius homo mortalis tollere contra 1.67. est oculos ausus primusque obsistere contra; 1.68. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti 1.69. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem 1.70. inritat animi virtutem, effringere ut arta 1.71. naturae primus portarum claustra cupiret. 1.72. ergo vivida vis animi pervicit et extra 1.73. processit longe flammantia moenia mundi 1.74. atque omne immensum peragravit mente animoque, 1.75. unde refert nobis victor quid possit oriri, 1.76. quid nequeat, finita potestas denique cuique 1.77. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. 1.78. quare religio pedibus subiecta vicissim 1.79. opteritur, nos exaequat victoria caelo. 1.102. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum 1.103. terriloquis victus dictis desciscere quaeres. 1.104. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt 1.105. somnia, quae vitae rationes vertere possint 1.106. fortunasque tuas omnis turbare timore! 1.107. et merito; nam si certam finem esse viderent 1.108. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent 1.109. religionibus atque minis obsistere vatum. 1.110. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, 1.111. aeternas quoniam poenas in morte timendum. 1.112. ignoratur enim quae sit natura animai, 1.113. nata sit an contra nascentibus insinuetur 1.114. et simul intereat nobiscum morte dirempta 1.115. an tenebras Orci visat vastasque lacunas 1.116. an pecudes alias divinitus insinuet se, 1.117. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno 1.118. detulit ex Helicone perenni fronde coronam, 1.119. per gentis Italas hominum quae clara clueret; 1.120. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 1.121. Ennius aeternis exponit versibus edens, 1.122. quo neque permaneant animae neque corpora nostra, 1.123. sed quaedam simulacra modis pallentia miris; 1.124. unde sibi exortam semper florentis Homeri 1.125. commemorat speciem lacrimas effundere salsas 1.126. coepisse et rerum naturam expandere dictis. 1.127. qua propter bene cum superis de rebus habenda 1.128. nobis est ratio, solis lunaeque meatus 1.129. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur 1.130. in terris, tunc cum primis ratione sagaci 1.131. unde anima atque animi constet natura videndum, 1.132. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes 1.133. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, 1.134. cernere uti videamur eos audireque coram, 1.135. morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 1.716. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, 1.717. insula quem triquetris terrarum gessit in oris, 1.718. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor 1.719. Ionium glaucis aspargit virus ab undis 1.720. angustoque fretu rapidum mare dividit undis 1.721. Aeoliae terrarum oras a finibus eius. 1.722. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea mitur 1.723. murmura flammarum rursum se colligere iras, 1.724. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis 1.725. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. 1.726. quae cum magna modis multis miranda videtur 1.727. gentibus humanis regio visendaque fertur 1.728. rebus opima bonis, multa munita virum vi, 1.729. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se 1.730. nec sanctum magis et mirum carumque videtur. 1.731. carmina quin etiam divini pectoris eius 1.732. vociferantur et exponunt praeclara reperta, 1.733. ut vix humana videatur stirpe creatus. 3.420. digna tua pergam disponere carmina vita. 5.1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen 5.2. condere pro rerum maiestate hisque repertis? 5.13. confer enim divina aliorum antiqua reperta. 5.14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris 5.15. vitigeni laticem mortalibus instituisse; 5.16. cum tamen his posset sine rebus vita manere, 5.17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis. 5.18. at bene non poterat sine puro pectore vivi; 5.19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur, 5.20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis 5.21. dulcia permulcent animos solacia vitae. 6.4. et primae dederunt solacia dulcia vitae, 6.5. cum genuere virum tali cum corde repertum, 6.6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit; | |
|
3. Ovid, Metamorphoses, 5.308-5.309, 5.319-5.331, 5.341-5.355 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •metamorphoses, typhoeus Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 167, 168, 169 5.308. “Desinite indoctum vana dulcedine vulgus 5.309. fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis, 5.319. bella canit superum, falsoque in honore Gigantas 5.320. ponit et extenuat magnorum facta deorum; 5.321. emissumque ima de sede Typhoea terrae 5.322. caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse 5.323. terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus 5.324. ceperit et septem discretus in ostia Nilus. 5.325. Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat 5.326. et se mentitis superos celasse figuris; 5.327. “duxque gregis” dixit “fit Iuppiter; unde recurvis 5.328. nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon. 5.329. Delius in corvo, proles Semeleia capro, 5.330. fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, 5.331. pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.” 5.341. “Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, 5.342. prima dedit fruges alimentaque mitia terris, 5.343. prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus. 5.344. Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem 5.345. carmina digna dea: certe dea carmine digna est. 5.346. Vasta giganteis ingesta est insula membris 5.347. Trinacris et magnis subiectum molibus urget 5.348. aetherias ausum sperare Typhoea sedes. 5.349. Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, 5.350. dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, 5.351. laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, 5.352. degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas 5.353. eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. 5.354. Saepe remoliri luctatur pondera terrae 5.355. oppidaque et magnos devolvere corpore montes. | |
|