1. Cicero, Letters To Quintus, 3 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 213 3. quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris nostris adferet. 3. quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum ἀφελῶσ mecum in sermone ita posuisse : ' id mihi non placuit ; monui, suasi, deterrui'! quibus in rebus etiam si fidelitas summa est, (quod prorsus credo quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest. atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere vellent Statium dedisse; antea tantum intellegi potuisse, iratos tuae severitati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse. 3. haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Cum enim te desidero, fratrem solum desidero,? ego vero suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid, quod eodem tempore desidero, filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quid filium venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem ; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem verebatur? quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur? 3. de novis autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus Sestius et, spero, Curius, Milo, Fadius, Fabricius, sed valde adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit contiones concitare ; deinde etiam intercessor parabitur. 3. multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi ; tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. orationem meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam. tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit ; furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum. deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae. eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. habes acta unius diei ; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur. de tribunis pl. longe optimum Racilium habemus. videtur etiam Antistius amicus nobis fore ; nam Plancius totus noster est. fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri. Scr. Romae xiv K. Febr. a. 698 (56) . MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. 3. de rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur (in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus), sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit non dispicio, ; familiares eius quid cupiant omnes vident ; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus. 3. A. d. vii Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset. Acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum est. A. d. vi Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. viii Id. Febr. contra rem publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ; de me multa me invito cum mea summa laude dixit ; cum illius in me perfidiam increparet, auditus est magno silentio malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset. 3. VI 3-7 Ἀμφιλαφίαν autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem. tribus locis aedifico, reliqua reconcinno. vivo paulo liberalius quam solebam ; opus erat. si te haberem, paulisper fabris locum darem. sed et haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus. 3. res agebatur multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus sum. fidem mihi faciebat se velle nobis placere. domus erit egregia ; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus ; itemque nostra celeriter aedificabatur. eo die cenavi apud Crassipedem ; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet. statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III id . April. ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris. 3. A. d. iii Idus Febr. senatus consultum est factum de a ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses ; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent. eo die Catonem plane repudiarunt. quid multa? tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt. Scr. mense Maio a. 699 (55) . MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. 3. hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui. nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse. apud Anicium videbimus ut paratum sit. nos enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus. habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab †araxira†. Marius et valetudine est et natura imbecillior. 3. Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo. Scr. Romae Idibus Februariis a. 700 (54) . MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. 3. ' quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur ; nihil est enim facilius quam reliqua discutere. sed non faciam ut illum offendam ne imploret fidem Iovis Ho/spitalis, Gra/ios omnis co/nvocet, per quos mecum in gratiam rediit. 3. comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi e x K. Febr. usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. omnia conligo ut novi scribam aliquid ad te ; sed, ut vides, res me ipsa deficit. 3. tu, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare conficias. ego cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem. his diebus (ignosces) cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per se necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum ; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. est tribunus militum in exercitu vestro. gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium ut valde ames vehementer te rogo. Scr. Romae in. m. Iun. a. 700 (54) . MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. 3. Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit ; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus ; hoc enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat. 3. haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo ; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua. nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius. parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. ambitus redit immanis ; numquam fuit par. 3. quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus. ea res facilis est. comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. ' Συνδείπνουσ Σοφοκλέουσ ' quamquam a te factam fabellam video esse '0 festive, nullo modo probavi. 3. ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS ccciↃↃↃ ciↃ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam ; permultis locis aquam profluentem et eam uberem. quid quaeris? iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur. equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere. de eo quid videatur ipse constitues. †Calibus† aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui. is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICIↃ . mihi plus visum est ; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. cillonem arcessieram Venafro, ; sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat. 3. de ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Tnario Scaurus. Magno res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere cupiunt; rei nolunt et maxime Memmius quod Caesaris adventu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messala certus esse videbatur; Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum ; qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium ; accusavit maiestatis ; nomina data, cum ille verbum nullum. habes forensia. domi recte est; ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter. Scr. Romae a. d. xit K. Nov. 700 (54) . MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM. 3. quaeris quid fiat de Gabinio sciemus de maiestate triduo quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur ; consilium varium, quaesitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. quid futurum sit nescio ; locum tamen illi in civitate non video. animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum. 3. ' alterutrum,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim vehementer orabat.' Lepidum is amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit. 3. Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector ; promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto ; vivo tamen in ea ambitione et labore, quasi id quod non postulo exspectem. 3. de virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi voluptatem. quod me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messalam iam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. ego Messalam Caesari praestabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem ; in quo illum puto errare. hic quidem friget ; Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit. 3. de motu temporum venientis anni nihil te intellegere volueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu; in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te levatum volo ; in re publica scio quam sollicitus esse s soleas. video Messalam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio, si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil habet. Hortensi calor multum valebit Gabini absolutio lex impunitatis putatur. ἐν παρέργῳ de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius to miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco. | |
|
2. Cicero, Pro Fonteio, 21, 30, 46, 31 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 119, 120, 219 |
3. Cicero, Pro Caelio, 1.15 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 218 |
4. Cicero, Philippicae, 1.31, 2.15, 2.24, 2.112, 3.31, 4.10, 4.13-4.15, 5.18, 5.29, 6.11, 13.26 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 174, 175, 176, 179, 213, 214, 215, 218, 219 |
5. Cicero, Oratio Pro Rege Deiotaro, 21, 40, 19 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 247 |
6. Cicero, Oratio Post Reditum Ad Populum, 16, 34, 19 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 214 19. quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omne id omne scripsi : ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs : id k Halm manet et permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis iis Gc : his rell. qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato. | |
|
7. Cicero, In Pisonem, 33 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 215 |
8. Cicero, In Catilinam, 1.25, 2.25, 3.25, 4.15-4.16 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 172, 174, 215, 218 |
9. Cicero, Pro Milone, 101, 18, 58, 77 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 216 |
10. Cicero, Letters, 4.1.4, 6.1.17, 7.11.3 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 171, 177, 216, 217 |
11. Cicero, Letters To His Friends, 6.6.8, 6.7.2 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 249, 250 |
12. Cicero, Letters, 4.1.4, 6.1.17, 7.11.3 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 171, 177, 216, 217 |
13. Cicero, Pro Lege Manilia, 10, 28, 47, 49, 51, 48 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 245 48. militiae militiae HE : militiaeque cett., terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot quot quotque ET et quantas di immortales ad Cn. Gnaeum Pompeium detulerunt contulerunt dp . quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle et velle H : velle cett. et optare debetis. | |
|
14. Cicero, Letters, 4.1.4, 6.1.17, 7.11.3 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 171, 177, 216, 217 |
15. Cicero, Republic, 83 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 215 |
16. Cicero, De Lege Agraria, 1.23, 2.8, 2.60, 2.62 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 216 |
17. Cicero, De Domo Sua, 130-137 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 172 137. quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto in isto isto w, Garatoni bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. | |
|
18. Cicero, Cato, 1.25, 2.25, 3.25, 4.15-4.16 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 172, 174, 215, 218 |
19. Cicero, Brutus, 14 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 219 14. turn ille: Nempe eum dicis dicis vulg. : dices codd. , inquit, quo iste omnem rerum rerum L : r. Romanarum Bake : r. nostrarum Jahn memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse. tum Atticus: Optatissimum mihi mihi quidem est F : mihi est quidem est G : quidem mihi est OB1M : quidem mihi H : mihi quidem opt. est B : mihi, inquit, est Stangl quidem est quod dicis; sed quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut tanto usui posset esse esse posset O ? | |
|
20. Cicero, Brutus, 14 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 219 14. turn ille: Nempe eum dicis dicis vulg. : dices codd. , inquit, quo iste omnem rerum rerum L : r. Romanarum Bake : r. nostrarum Jahn memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse. tum Atticus: Optatissimum mihi mihi quidem est F : mihi est quidem est G : quidem mihi est OB1M : quidem mihi H : mihi quidem opt. est B : mihi, inquit, est Stangl quidem est quod dicis; sed quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut tanto usui posset esse esse posset O ? | |
|
21. Cicero, Pro Scauro, 48 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 166 |
22. Cicero, Pro Sestio, 116, 131, 23, 50, 109 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 216 |
23. Varro, On The Latin Language, 5.73, 5.156 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 171, 180 |
24. Cicero, Letters, 4.1.4, 6.1.17, 7.11.3 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 171, 177, 216, 217 |
25. Cicero, Pro Marcello, 12, 16-17, 19, 23, 6-7, 9 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 248 |
26. Diodorus Siculus, Historical Library, 1.32-1.33 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 166 | 1.32. 1. The Nile flows from south to north, having its sources in regions which have never been seen, since they lie in the desert at the extremity of Ethiopia in a country that cannot be approached because of the excessive heat.,2. Being as it is the largest of all rivers as well as the one which traverses the greatest territory, it forms great windings, now turning towards the east and Arabia, now turning towards the west and Libya; for its course from the mountains of Ethiopia to where it empties into the sea is a distance, inclusive of its windings, of some twelve thousand stades.,3. In its lower stretches it is more and more reduced in volume, as the flow is drawn off to the two continents.,4. of the streams which thus break off from it, those which turn off into Libya are swallowed up by the sand, which lies there to an incredible depth, while those which pour in the opposite direction into Arabia are diverted into immense fens and large marshes on whose shores dwell many peoples.,5. But where it enters Egypt it has a width of ten stades, sometimes less, and flows, not in a straight course, but in windings of every sort; for it twists now towards the east, now towards the west, and at times even towards the south, turning entirely back upon itself.,6. For sharp hills extend along both sides of the river, which occupy much of the land bordering upon it and are cut through by precipitous ravines, in which are narrow defiles; and when it comes to these hills the stream rushes rapidly backward through the level country, and after being borne southward over an area of considerable extent resumes once more its natural course.,7. Distinguished as it is in these respects above all other streams, the Nile is also the only river which makes its way without violence or onrushing waves, except at the cataracts, as they are called.,8. This is a place which is only about ten stades in length, but has a steep descent and is shut in by precipices so as to form a narrow cleft, rugged in its entire length and ravine-like, full, moreover, of huge boulders which stand out of the water like peaks. And since the river is split about these boulders with great force and is often turned back so that it rushes in the opposite direction because of the obstacles, remarkable whirlpools are formed;,9. the middle space, moreover, for its entire length is filled with foam made by the backward rush of the water, and strikes those who approach it with great terror. And, in fact, the descent of the river is so swift and violent that it appears to the eye like the very rush of an arrow.,10. During the flood-time of the Nile, when the peaked rocks are covered and the entire rapids are hidden by the large volume of the water, some men descend the cataract when they find the winds against them, but no man can make his way up it, since the force of the river overcomes every human device.,11. Now there are still other cataracts of this nature, but the largest is the one on the border between Ethiopia and Egypt. 1.33. 1. The Nile also embraces islands within its waters, of which there are many in Ethiopia and one of considerable extent called Meroë, on which there also lies a famous city bearing the same name as the island, which was founded by Cambyses and named by him after his mother Meroë.,2. This island, they say, has the shape of a long shield and in size far surpasses the other islands in these parts; for they state that it is three thousand stades long and a thousand wide. It also contains not a few cities, the most famous of which is Meroë.,3. Extending the entire length of the island where it is washed by the river there are, on the side towards Libya, the dunes containing an infinite amount of sand, and, on the side towards Arabia, rugged cliffs. There are also to be found in it mines of gold, silver, iron, and copper, and it contains in addition much ebony and every kind of precious stone.,4. Speaking generally, the river forms so many islands that the report of them can scarcely be credited; for, apart from the regions surrounded by water in what is called the Delta, there are more than seven hundred other islands, of which some are irrigated by the Ethiopians and planted with millet, though others are so overrun by snakes and dog-faced baboons and other animals of every kind that human beings cannot set foot upon them.,5. Now where the Nile in its course through Egypt divides into several streams it forms the region which is called from its shape the Delta.,6. The two sides of the Delta are described by the outermost branches, while its base is formed by the sea which receives the discharge from the several outlets of the river.,7. It empties into the sea in seven mouths, of which the first, beginning at the east, is called the Pelusiac, the second the Tanitic, then the Mendesian, Phatnitic, and Sebennytic, then the Bolbitine, and finally the Canopic, which is called by some the Heracleotic.,8. There are also other mouths, built by the hand of man, about which there is no special need to write. At each mouth is a walled city, which is divided into two parts by the river and provided on each side of the mouth with pontoon bridges and guard-houses at suitable points. From the Pelusiac mouth there is an artificial canal to the Arabian Gulf and the Red Sea.,9. The first to undertake the construction of this was Necho the son of Psammetichus, and after him Darius the Persian made progress with the work for a time but finally left it unfinished;,10. for he was informed by certain persons that if he dug through the neck of land he would be responsible for the submergence of Egypt, for they pointed out to him that the Red Sea was higher than Egypt.,11. At a later time the second Ptolemy completed it and in the most suitable spot constructed an ingenious kind of a lock. This he opened, whenever he wished to pass through, and quickly closed again, a contrivance which usage proved to be highly successful.,12. The river which flows through this canal is named Ptolemy, after the builder of it, and has at its mouth the city called Arsinoë. |
|
27. Horace, Carmen Saeculare, 1.10.49 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 249 |
28. Sallust, Catiline, 20.2, 20.9-10, 61 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 219 |
29. Livy, History, 24.16, 26.33.8 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 166, 179 |
30. Pliny The Elder, Natural History, 35.100 (1st cent. CE - 1st cent. CE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 179 |
31. Cassius Dio, Roman History, 46.28.3 (2nd cent. CE - 3rd cent. CE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 172 | 46.28.3. Remember that day and the speech which you delivered in the precinct of Tellus, and concede also a little to this goddess of Concord in whose precinct we are now deliberating, lest you discredit what you said then and make it appear to have been uttered on that occasion from some other motive than an upright purpose; |
|
32. Tertullian, On The Games, 3.82 (2nd cent. CE - 3rd cent. CE) Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 219 |
33. Epigraphy, Illrp, 516 Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 173 |
34. Valerius Maximus, Memorable Deeds And Sayings, 1.7.5 Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 171 |
35. Basil of Caesarea, God Is Not The Author of Evil, 15 Tagged with subjects: •m. tullius cicero,divine qualities in oratory Found in books: Clark (2007), Divine Qualities: Cult and Community in Republican Rome, 219 |