4. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 1.29-1.40, 1.112-1.126, 1.635-1.920, 1.936-1.950, 2.4, 2.8, 2.55-2.58, 2.225, 2.931, 3.87-3.90, 3.938-3.939, 3.1023, 4.11-4.25, 4.995-4.996, 4.1058-4.1060, 4.1068-4.1072, 4.1160-4.1169, 4.1183-4.1184, 4.1279, 4.1283, 4.1286-4.1287, 6.35-6.38 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •lucretius, parrhesia Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 85, 86, 87, 88, 89, 90, 91, 92, 93, 94, 95, 96, 97, 98, 101, 102 1.29. effice ut interea fera moenera militiai 1.30. per maria ac terras omnis sopita quiescant; 1.31. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare 1.32. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors 1.33. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se 1.34. reiicit aeterno devictus vulnere amoris, 1.35. atque ita suspiciens tereti cervice reposta 1.36. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus 1.37. eque tuo pendet resupini spiritus ore. 1.38. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto 1.39. circum fusa super, suavis ex ore loquellas 1.40. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem; 1.112. ignoratur enim quae sit natura animai, 1.113. nata sit an contra nascentibus insinuetur 1.114. et simul intereat nobiscum morte dirempta 1.115. an tenebras Orci visat vastasque lacunas 1.116. an pecudes alias divinitus insinuet se, 1.117. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno 1.118. detulit ex Helicone perenni fronde coronam, 1.119. per gentis Italas hominum quae clara clueret; 1.120. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 1.121. Ennius aeternis exponit versibus edens, 1.122. quo neque permaneant animae neque corpora nostra, 1.123. sed quaedam simulacra modis pallentia miris; 1.124. unde sibi exortam semper florentis Homeri 1.125. commemorat speciem lacrimas effundere salsas 1.126. coepisse et rerum naturam expandere dictis. 1.635. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt 1.636. ignem atque ex igni summam consistere solo, 1.637. magno opere a vera lapsi ratione videntur. 1.638. Heraclitus init quorum dux proelia primus, 1.639. clarus ob obscuram linguam magis inter iis 1.640. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt; 1.641. omnia enim stolidi magis admirantur amantque, 1.642. inversis quae sub verbis latitantia cernunt, 1.643. veraque constituunt quae belle tangere possunt 1.644. auris et lepido quae sunt fucata sonore. 1.645. Nam cur tam variae res possent esse, requiro, 1.646. ex uno si sunt igni puroque creatae? 1.647. nil prodesset enim calidum denserier ignem 1.648. nec rare fieri, si partes ignis eandem 1.649. naturam quam totus habet super ignis haberent. 1.650. acrior ardor enim conductis partibus esset, 1.651. languidior porro disiectis dis que supatis. 1.652. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis 1.653. talibus in causis, ne dum variantia rerum 1.654. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. 1.655. Id quoque: si faciant admixtum rebus ie, 1.656. denseri poterunt ignes rarique relinqui; 1.657. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint 1.658. et fugitant in rebus ie relinquere purum, 1.659. ardua dum metuunt, amittunt vera viai 1.660. nec rursum cernunt exempto rebus ie 1.661. omnia denseri fierique ex omnibus unum 1.662. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, 1.663. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, 1.664. ut videas non e stipatis partibus esse. 1.665. Quod si forte alia credunt ratione potesse 1.666. ignis in coetu stingui mutareque corpus, 1.667. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent, 1.668. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor 1.669. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur; 1.670. nam quod cumque suis mutatum finibus exit, 1.671. continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 1.672. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis, 1.673. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes 1.674. de nihiloque renata vigescat copia rerum. 1.675. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam 1.676. sunt, quae conservant naturam semper eandem, 1.677. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant 1.678. naturam res et convertunt corpora sese, 1.679. scire licet non esse haec ignea corpora rerum. 1.680. nil referret enim quaedam decedere, abire 1.681. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam, 1.682. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent; 1.683. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet. 1.684. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum 1.685. concursus motus ordo positura figurae 1.686. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant 1.687. naturam neque sunt igni simulata neque ulli 1.688. praeterea rei quae corpora mittere possit 1.689. sensibus et nostros adiectu tangere tactus. 1.690. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam 1.691. rem veram in numero rerum constare nisi ignem, 1.692. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur. 1.693. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat 1.694. et labefactat eos, unde omnia credita pendent, 1.695. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem; 1.696. credit enim sensus ignem cognoscere vere, 1.697. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt. 1.698. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur; 1.699. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis 1.700. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus? 1.701. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat 1.702. et velit ardoris naturam linquere solam, 1.703. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat? 1.704. aequa videtur enim dementia dicere utrumque. 1.705. / l 1.706. ignem atque ex igni summam consistere posse, 1.707. et qui principium gignundis aera rebus 1.708. constituere aut umorem qui cumque putarunt 1.709. fingere res ipsum per se terramve creare 1.710. omnia et in rerum naturas vertier omnis, 1.711. magno opere a vero longe derrasse videntur. 1.712. adde etiam qui conduplicant primordia rerum 1.713. aera iungentes igni terramque liquori, 1.714. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur 1.715. ex igni terra atque anima procrescere et imbri. 1.716. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, 1.717. insula quem triquetris terrarum gessit in oris, 1.718. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor 1.719. Ionium glaucis aspargit virus ab undis 1.720. angustoque fretu rapidum mare dividit undis 1.721. Aeoliae terrarum oras a finibus eius. 1.722. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea mitur 1.723. murmura flammarum rursum se colligere iras, 1.724. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis 1.725. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. 1.726. quae cum magna modis multis miranda videtur 1.727. gentibus humanis regio visendaque fertur 1.728. rebus opima bonis, multa munita virum vi, 1.729. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se 1.730. nec sanctum magis et mirum carumque videtur. 1.731. carmina quin etiam divini pectoris eius 1.732. vociferantur et exponunt praeclara reperta, 1.733. ut vix humana videatur stirpe creatus. 1.734. Hic tamen et supra quos diximus inferiores 1.735. partibus egregie multis multoque minores, 1.736. quamquam multa bene ac divinitus invenientes 1.737. ex adyto tam quam cordis responsa dedere 1.738. sanctius et multo certa ratione magis quam 1.739. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, 1.740. principiis tamen in rerum fecere ruinas 1.741. et graviter magni magno cecidere ibi casu. 1.742. Primum quod motus exempto rebus ii 1.743. constituunt et res mollis rarasque relinquunt 1.744. aera solem ignem terras animalia frugis 1.745. nec tamen admiscent in eorum corpus ie; 1.746. deinde quod omnino finem non esse secandis 1.747. corporibus facient neque pausam stare fragori 1.748. nec prorsum in rebus minimum consistere qui cquam , 1.749. cum videamus id extremum cuiusque cacumen 1.750. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, 1.751. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis 1.752. extremum quod habent, minimum consistere rerum . 1.753. Huc accedit item, quoniam primordia rerum 1.754. mollia constituunt, quae nos nativa videmus 1.755. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui 1.756. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti 1.757. de nihiloque renata vigescere copia rerum; 1.758. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. 1.759. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno 1.760. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt 1.761. aut ita diffugient, ut tempestate coacta 1.762. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus. 1.763. / l 1.764. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur, 1.765. qui magis illa queunt rerum primordia dici 1.766. quam contra res illorum retroque putari? 1.767. alternis gignuntur enim mutantque colorem 1.768. et totam inter se naturam tempore ab omni. 1.769. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus. 1.770. sin ita forte putas ignis terraeque coire 1.771. corpus et aerias auras roremque liquoris, 1.772. nil in concilio naturam ut mutet eorum, 1.773. nulla tibi ex illis poterit res esse creata, 1.774. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos; 1.775. quippe suam quicque in coetu variantis acervi 1.776. naturam ostendet mixtusque videbitur aer 1.777. cum terra simul et quodam cum rore manere. 1.778. at primordia gignundis in rebus oportet 1.779. naturam clandestinam caecamque adhibere, 1.780. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet 1.781. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur. 1.782. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius 1.783. et primum faciunt ignem se vertere in auras 1.784. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari 1.785. ex imbri retroque a terra cuncta reverti, 1.786. umorem primum, post aera, deinde calorem, 1.787. nec cessare haec inter se mutare, meare 1.788. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. 1.789. quod facere haud ullo debent primordia pacto. 1.790. immutabile enim quiddam superare necessest, 1.791. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; 1.792. nam quod cumque suis mutatum finibus exit, 1.793. continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 1.794. quapropter quoniam quae paulo diximus ante 1.795. in commutatum veniunt, constare necessest 1.796. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, 1.797. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis; 1.798. quin potius tali natura praedita quaedam 1.799. corpora constituas, ignem si forte crearint, 1.800. posse eadem demptis paucis paucisque tributis, 1.801. ordine mutato et motu, facere aeris auras, 1.802. sic alias aliis rebus mutarier omnis? 1.803. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras 1.804. aeris e terra res omnis crescere alique; 1.805. et nisi tempestas indulget tempore fausto 1.806. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, 1.807. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, 1.808. crescere non possint fruges arbusta animantis.' 1.809. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor 1.810. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis 1.811. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur; 1.812. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos 1.813. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. 1.814. ni mirum quia multa modis communia multis 1.815. multarum rerum in rebus primordia mixta 1.816. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur. 1.817. atque eadem magni refert primordia saepe 1.818. cum quibus et quali positura contineantur 1.819. et quos inter se dent motus accipiantque; 1.820. namque eadem caelum mare terras flumina solem 1.821. constituunt, eadem fruges arbusta animantis, 1.822. verum aliis alioque modo commixta moventur. 1.823. quin etiam passim nostris in versibus ipsis 1.824. multa elementa vides multis communia verbis, 1.825. cum tamen inter se versus ac verba necessest 1.826. confiteare et re et sonitu distare soti. 1.827. tantum elementa queunt permutato ordine solo; 1.828. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere 1.829. possunt unde queant variae res quaeque creari. 1.830. / l 1.831. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua 1.832. concedit nobis patrii sermonis egestas, 1.833. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis. 1.834. principio, rerum quam dicit homoeomerian, 1.835. ossa videlicet e pauxillis atque minutis 1.836. ossibus hic et de pauxillis atque minutis 1.837. visceribus viscus gigni sanguenque creari 1.838. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis 1.839. ex aurique putat micis consistere posse 1.840. aurum et de terris terram concrescere parvis, 1.841. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, 1.842. cetera consimili fingit ratione putatque. 1.843. nec tamen esse ulla de parte in rebus ie 1.844. concedit neque corporibus finem esse secandis. 1.845. quare in utraque mihi pariter ratione videtur 1.846. errare atque illi, supra quos diximus ante. 1.847. / l 1.848. si primordia sunt, simili quae praedita constant 1.849. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant 1.850. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat. 1.851. nam quid in oppressu valido durabit eorum, 1.852. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis? 1.853. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa? 1.854. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis 1.855. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus 1.856. ex oculis nostris aliqua vi victa perire. 1.857. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem 1.858. crescere de nihilo testor res ante probatas. 1.859. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, 1.860. scire licet nobis venas et sanguen et ossa 1.860. * * * 1.861. sive cibos omnis commixto corpore dicent 1.862. esse et habere in se nervorum corpora parva 1.863. ossaque et omnino venas partisque cruoris, 1.864. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse 1.865. ex alienigenis rebus constare putetur, 1.866. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto. 1.867. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt, 1.868. si sunt in terris, terram constare necessest 1.869. ex alienigenis, quae terris exoriuntur. 1.870. transfer item, totidem verbis utare licebit: 1.871. in lignis si flamma latet fumusque cinisque, 1.872. ex alienigenis consistant ligna necessest, 1.873. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget 1.874. ex alienigenis, quae lignis ex oriuntur. 1.875. / l 1.876. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis 1.877. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud 1.878. apparere unum, cuius sint plurima mixta 1.879. et magis in promptu primaque in fronte locata. 1.880. quod tamen a vera longe ratione repulsumst; 1.881. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci 1.882. robore cum in saxi franguntur, mittere signum 1.883. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur. 1.884. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem 1.885. consimili ratione herbis quoque saepe decebat, 1.886. et latices dulcis guttas similique sapore 1.887. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, 1.888. scilicet et glebis terrarum saepe friatis 1.889. herbarum genera et fruges frondesque videri 1.890. dispertita inter terram latitare minute, 1.891. postremo in lignis cinerem fumumque videri, 1.892. cum praefracta forent, ignisque latere minutos. 1.893. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, 1.894. scire licet non esse in rebus res ita mixtas, 1.895. verum semina multimodis inmixta latere 1.896. multarum rerum in rebus communia debent. 1.897. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis 1.898. arboribus vicina cacumina summa terantur 1.899. inter se validis facere id cogentibus austris, 1.900. donec flammai fulserunt flore coorto.' 1.901. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, 1.902. verum semina sunt ardoris multa, terendo 1.903. quae cum confluxere, creant incendia silvis. 1.904. quod si facta foret silvis abscondita flamma, 1.905. non possent ullum tempus celarier ignes, 1.906. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent. 1.907. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, 1.908. permagni referre eadem primordia saepe 1.909. cum quibus et quali positura contineantur 1.910. et quos inter se dent motus accipiantque, 1.911. atque eadem paulo inter se mutata creare 1.912. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa 1.913. inter se paulo mutatis sunt elementis, 1.914. cum ligna atque ignes distincta voce notemus. 1.915. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis 1.916. si fieri non posse putas, quin materiai 1.917. corpora consimili natura praedita fingas, 1.918. hac ratione tibi pereunt primordia rerum: 1.919. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent 1.920. et lacrimis salsis umectent ora genasque. 1.936. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes 1.937. cum dare cotur, prius oras pocula circum 1.938. contingunt mellis dulci flavoque liquore, 1.939. ut puerorum aetas inprovida ludificetur 1.940. labrorum tenus, interea perpotet amarum 1.941. absinthi laticem deceptaque non capiatur, 1.942. sed potius tali facto recreata valescat, 1.943. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur 1.944. tristior esse quibus non est tractata, retroque 1.945. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 1.946. carmine Pierio rationem exponere nostram 1.947. et quasi musaeo dulci contingere melle, 1.948. si tibi forte animum tali ratione tenere 1.949. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem 1.950. naturam rerum, qua constet compta figura. 2.4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest. 2.8. edita doctrina sapientum templa serena, 2.55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 2.56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus 2.57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam 2.58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 2.225. Quod si forte aliquis credit graviora potesse 2.931. / l 3.87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 3.88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus 3.89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam 3.90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 3.938. cur non ut plenus vitae conviva recedis 3.939. aequo animoque capis securam, stulte, quietem? 3.1023. hic Acherusia fit stultorum denique vita. 4.11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes 4.12. cum dare cotur, prius oras pocula circum 4.13. contingunt mellis dulci flavoque liquore, 4.14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur 4.15. labrorum tenus, interea perpotet amarum 4.16. absinthi laticem deceptaque non capiatur, 4.17. sed potius tali facto recreata valescat, 4.18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur 4.19. tristior esse quibus non est tractata, retroque 4.20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 4.21. carmine Pierio rationem exponere nostram 4.22. et quasi musaeo dulci contingere melle; 4.23. si tibi forte animum tali ratione tenere 4.24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem 4.25. naturam rerum ac persentis utilitatem. 4.995. expergefactique secuntur iia saepe 4.996. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cert, 4.1058. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris, 4.1059. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor 4.1060. stillavit gutta et successit frigida cura; 4.1068. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo 4.1069. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, 4.1070. si non prima novis conturbes volnera plagis 4.1071. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures 4.1072. aut alio possis animi traducere motus. 4.1160. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, 4.1161. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, 4.1162. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, 4.1163. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris. 4.1164. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est; 4.1165. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit. 4.1166. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit 4.1167. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi. 4.1168. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho, 4.1169. simula Silena ac Saturast, labeosa philema. 4.1183. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi 4.1184. plus videat quam mortali concedere par est. 4.1279. deteriore fit ut forma muliercula ametur; 4.1283. quod super est, consuetudo concinnat amorem; 4.1286. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis 4.1287. umoris longo in spatio pertundere saxa? 6.35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 6.36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus 6.37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam 6.38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. | |
|
6. Ovid, Ars Amatoria, 1.4, 1.10, 1.17-1.18, 1.461-1.476, 2.173-2.174, 2.589-2.592, 2.641-2.662, 3.779 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •lucretius, parrhesia Found in books: Williams and Vol (2022), Philosophy in Ovid, Ovid as Philosopher, 84, 91, 92, 94, 95, 101, 103 1.4. rend= 1.10. rend= 1.17. Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris: 1.18. rend= 1.461. Quam populus iudexque gravis lectusque senatus, 1.462. rend= 1.463. Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus; 1.464. rend= 1.465. Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae? 1.466. rend= 1.467. Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba, 1.468. rend= 1.469. Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet, 1.470. rend= 1.471. Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci, 1.472. rend= 1.473. Ferreus adsiduo consumitur anulus usu, 1.474. rend= 1.475. Quid magis est saxo durum, quid mollius unda? 1.476. rend= 2.173. At vos, si sapitis, vestri peccata magistri 2.174. rend= 2.589. Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant, 2.590. rend= 2.591. Saepe tamen demens stulte fecisse fateris, 2.592. rend= 2.641. Parcite praecipue vitia exprobrare puellis, 2.642. rend= 2.643. Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo, 2.644. rend= 2.645. Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo: 2.646. rend= 2.647. Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus 2.648. rend= 2.649. Dum novus in viridi coalescit cortice ramus, 2.650. rend= 2.651. Mox eadem ventis, spatio durata, resistet, 2.652. rend= 2.653. Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas, 2.654. rend= 2.655. Ferre novae nares taurorum terga recusant: 2.656. rend= 2.657. Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur, 2.658. rend= 2.659. Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae: 2.660. rend= 2.661. Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, 2.662. rend= 3.779. Strata premat genibus, paulum cervice reflexa, | |
|