2. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 3.847-3.869, 5.91-5.96, 5.106, 6.601-6.607 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •lucretius, end of world Found in books: Williams and Vol (2022) 290, 291, 297 3.847. nec, si materiem nostram collegerit aetas 3.848. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, 3.849. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, 3.850. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, 3.851. interrupta semel cum sit repetentia nostri. 3.852. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante 3.853. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor. 3.854. nam cum respicias inmensi temporis omne 3.855. praeteritum spatium, tum motus materiai 3.856. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis, 3.857. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta 3.858. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. 3.859. nec memori tamen id quimus reprehendere mente; 3.860. inter enim iectast vitai pausa vageque 3.861. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. 3.862. debet enim, misere si forte aegreque futurumst; 3.863. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit 3.864. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet 3.865. illum cui possint incommoda conciliari, 3.866. scire licet nobis nihil esse in morte timendum 3.867. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum 3.868. differre an nullo fuerit iam tempore natus, 3.869. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit. 5.91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur, 5.92. principio maria ac terras caelumque tuere; 5.93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, 5.94. tris species tam dissimilis, tria talia texta, 5.95. una dies dabit exitio, multosque per annos 5.96. sustentata ruet moles et machina mundi. 5.106. omnia conquassari in parvo tempore cernes. 6.601. proinde licet quamvis caelum terramque reantur 6.602. incorrupta fore aeternae mandata saluti: 6.603. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli 6.604. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, 6.605. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur 6.606. in barathrum rerumque sequatur prodita summa 6.607. funditus et fiat mundi confusa ruina. | |
|
4. Ovid, Metamorphoses, 1.253-1.258, 2.210-2.228, 2.237-2.271, 2.293-2.300, 3.316, 10.203, 15.434-15.435, 15.807-15.815, 15.871-15.872, 15.877 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •lucretius, end of world Found in books: Williams and Vol (2022) 290, 291, 296, 297 1.253. Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras: 1.254. sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 1.255. conciperet flammas longusque ardesceret axis: 1.256. esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, 1.257. quo mare, quo tellus correptaque regia caeli 1.258. ardeat et mundi moles obsessa laboret. 2.210. corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus 2.211. fissaque agit rimas et sucis aret ademptis. 2.212. Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, 2.213. materiamque suo praebet seges arida damno. 2.214. Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 2.215. cumque suis totas populis incendia gentes 2.216. in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent, 2.217. ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete 2.218. et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide, 2.219. virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus; 2.220. ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna 2.221. Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, 2.222. et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque 2.223. Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. 2.224. Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 2.225. Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus 2.226. aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. 2.227. Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem 2.228. adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, 2.237. Tum facta est Libye raptis umoribus aestu 2.238. arida, tum nymphae passis fontesque lacusque 2.239. deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen, 2.240. Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. 2.241. Nec sortita loco distantes flumina ripas 2.242. tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis 2.243. Peneusque senex Teuthranteusque Caicus 2.244. et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho 2.245. arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, 2.246. quique recurvatis ludit Maeandrus in undis. 2.247. Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. 2.248. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes 2.249. Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister. 2.250. Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, 2.251. quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, 2.252. et quae Maeonias celebrabant carmine ripas 2.253. flumineae volucres, medio caluere Caystro. 2.254. Nilus in extremum fugit perterritus orbem 2.255. occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem 2.256. pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. 2.257. Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat 2.258. Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque, 2.259. cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. 2.260. Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis 2.261. lumen et infernum terret cum coniuge regem. 2.262. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae 2.263. quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, 2.264. exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 2.265. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi 2.266. tollere consuetas audent delphines in auras; 2.267. corpora phocarum summo resupina profundo 2.268. exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est 2.269. Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 2.270. Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu 2.271. exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. 2.293. Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, 2.294. at caeli miserere tui. Circumspice utrumque, 2.295. fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis, 2.296. atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat 2.297. vixque suis umeris candentem sustinet axem. 2.298. Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, 2.299. in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, 2.300. siquid adhuc superest, et rerum consule summae.” 3.316. Dumque ea per terras fatali lege geruntur 10.203. reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur, 15.434. haec igitur formam crescendo mutat et olim 15.435. immensi caput orbis erit. Sic dicere vates 15.807. Talibus hanc genitor: “Sola insuperabile fatum, 15.808. nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum 15.809. tecta trium: cernes illic molimine vasto 15.810. ex aere et solido rerum tabularia ferro, 15.811. quae neque concussum caeli neque fulminis iram 15.812. nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas. 15.813. Invenies illic incisa adamante perenni 15.814. fata tui generis: legi ipse animoque notavi 15.815. et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. 15.871. Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis 15.872. nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. 15.877. quaque patet domitis Romana potentia terris, | |
|