Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database

   Search:  
validated results only / all results

and or

Filtering options: (leave empty for all results)
By author:     
By work:        
By subject:
By additional keyword:       



Results for
Please note: the results are produced through a computerized process which may frequently lead to errors, both in incorrect tagging and in other issues. Please use with caution.
Due to load times, full text fetching is currently attempted for validated results only.
Full texts for Hebrew Bible and rabbinic texts is kindly supplied by Sefaria; for Greek and Latin texts, by Perseus Scaife, for the Quran, by Tanzil.net

For a list of book indices included, see here.





5 results for "inventions"
1. Ovid, Fasti, 1.637-1.652, 2.512-2.513, 2.527-2.532, 6.43 (1st cent. BCE - missingth cent. CE)  Tagged with subjects: •inventions, of aetiologies Found in books: Erker (2023), Ambiguity and Religion in Ovid’s Fasti: Religious Innovation and the Imperial Family, 42, 147
1.637. Candida, te niveo posuit lux proxima templo, 1.638. qua fert sublimes alta Moneta gradus: 1.639. nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, 1.640. nunc te sacratae constituere manus. 1.641. Furius antiquam populi superator Etrusci 1.642. voverat et voti solverat ille fidem, 1.643. causa, quod a patribus sumptis secesserat armis 1.644. volgus, et ipsa suas Roma timebat opes. 1.645. causa recens melior: passos Germania crines 1.646. porrigit auspiciis, dux venerande, tuis; 1.647. inde triumphatae libasti munera gentis 1.648. templaque fecisti, quam colis ipse, deae. 1.649. hanc tua constituit genetrix et rebus et ara, 1.650. sola toro magni digna reperta Iovis. 17. AC 18. BC 19. CC 20 DC I 21. EC 22. FC 23. GC 1.651. Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto 1.652. per iuvenis curres signa gerentis aquam. 2.512. et referunt certi sacra paterna dies. 2.513. lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur, 2.527. curio legitimis nunc Fornacalia verbis 2.528. maximus indicit nec stata sacra facit, 2.529. inque foro, multa circum pendente tabella, 2.530. signatur certa curia quaeque nota; 2.531. stultaque pars populi, quae sit sua curia, nescit, 2.532. sed facit extrema sacra relata die. 18. AC 19. BC 20. CC 21. D FERAL — F 6.43. causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, 1.637. Near where lofty Moneta lifts her noble stairway: 1.638. Concord, you will gaze on the Latin crowd’s prosperity, 1.639. Now sacred hands have established you. 1.640. Camillus, conqueror of the Etruscan people, 1.641. Vowed your ancient temple and kept his vow. 1.642. His reason was that the commoners had armed themselves, 1.643. Seceding from the nobles, and Rome feared their power. 1.644. This latest reason was a better one: revered Leader, Germany 1.645. offered up her dishevelled tresses, at your command: 1.646. From that, you dedicated the spoils of a defeated race, 1.647. And built a shrine to the goddess that you yourself worship. 1.648. A goddess your mother honoured by her life, and by an altar, 1.649. She alone worthy to share great Jupiter’s couch. 1.650. When this day is over, Phoebus, you will leave Capricorn, 1.651. And take your course through the sign of the Water-Bearer. 1.652. Seven days from now when the sun sinks in the waves, 2.512. And on certain days the ancestral rites are re-enacted. 2.513. Learn too why this day is called the Feast of Fools. 2.527. Now the Curio Maximus, in a set form of words, declare 2.528. The shifting date of the Fornacalia, the Feast of Ovens: 2.529. And round the Forum hang many tablets, 2.530. On which every ward displays its particular sign. 2.531. Foolish people don’t know which is their ward, 2.532. So they hold the feast on the last possible day. 6.43. I had twin cause for anger: I grieved at Ganymede’s abduction,
2. Ovid, Metamorphoses, 6.1-6.145 (1st cent. BCE - missingth cent. CE)  Tagged with subjects: •inventions, of aetiologies Found in books: Erker (2023), Ambiguity and Religion in Ovid’s Fasti: Religious Innovation and the Imperial Family, 56
6.1. Praebuerat dictis Tritonia talibus aures 6.2. carminaque Aonidum iustamque probaverat iram. 6.3. Tum secum “laudare parum est; laudemur et ipsae 6.4. numina nec sperni sine poena nostra sinamus” 6.5. Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, 6.6. quam sibi lanificae non cedere laudibus artis 6.7. audierat. Non illa loco neque origine gentis 6.8. clara, sed arte fuit. Pater huic Colophonius Idmon 6.9. Phocaico bibulas tingebat murice lanas. 6.10. Occiderat mater; sed et haec de plebe suoque 6.11. aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes 6.12. quaesierat studio nomen memorabile, quamvis 6.13. orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. 6.14. Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 6.15. deseruere sui nymphae vineta Timoli, 6.16. deseruere suas nymphae Pactolides undas. 6.17. Nec factas solum vestes spectare iuvabat; 6.18. tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti. 6.19. Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, 6.20. seu digitis subigebat opus repetitaque longo 6.21. vellera mollibat nebulas aequantia tractu, 6.22. sive levi teretem versabat pollice fusum, 6.23. seu pingebat acu, scires a Pallade doctam. 6.24. Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra 6.25. “certet” ait “mecum: nihil est, quod victa recusem.” 6.26. Pallas anum simulat falsosque in tempora canos 6.27. addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. 6.28. Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas, 6.29. quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. 6.30. Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur 6.31. inter mortales faciendae maxima lanae: 6.32. cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis 6.33. supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.” 6.34. Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit, 6.35. vixque manum retinens confessaque vultibus iram 6.36. talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 6.37. “Mentis inops longaque venis confecta senecta. 6.38. Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas, 6.39. siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces. 6.40. Consilii satis est in me mihi. Neve monendo 6.41. profecisse putes, eadem est sententia nobis. 6.42. Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?” 6.43. Tum dea “venit” ait, formamque removit anilem 6.44. Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae 6.45. Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo. 6.46. Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit 6.47. ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer 6.48. purpureus fieri, cum primum aurora movetur, 6.49. et breve post tempus candescere solis ab ortu. 6.50. Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae 6.51. in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat, 6.52. nec monet ulterius, nec iam certamina differt. 6.53. Haud mora, constituunt diversis partibus ambae 6.54. et gracili geminas intendunt stamine telas 6.55. (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo); 6.56. inseritur medium radiis subtemen acutis, 6.57. quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum 6.58. percusso paviunt insecti pectine dentes. 6.59. Utraque festit cinctaeque ad pectora vestes 6.60. bracchia docta movent, studio fallente laborem. 6.61. Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum 6.62. texitur et tenues parvi discriminis umbrae, 6.63. qualis ab imbre solet percussis solibus arcus 6.64. inficere ingenti longum curvamine caelum: 6.65. in quo diversi niteant cum mille colores, 6.66. transitus ipse tamen spectantia lumina fallit; 6.67. usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant. 6.68. Illic et lentum filis inmittitur aurum 6.69. et vetus in tela deducitur argumentum. 6.70. Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce 6.71. pingit et antiquam de terrae nomine litem. 6.72. Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis 6.73. augusta gravitate sedent. Sua quemque deorum 6.74. inscribit facies: Iovis est regalis imago. 6.75. Stare deum pelagi longoque ferire tridente 6.76. aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi 6.77. exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; 6.78. at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, 6.79. dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, 6.80. percussamque sua simulat de cuspide terram 6.81. edere cum bacis fetum canentis olivae 6.82. mirarique deos: operis Victoria finis. 6.83. Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, 6.84. quod pretium speret pro tam furialibus ausis, 6.85. quattuor in partes certamina quattuor addit, 6.86. clara colore suo, brevibus distincta sigillis. 6.87. Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum 6.88. (nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !), 6.89. nomina summorum sibi qui tribuere deorum. 6.90. Altera Pygmaeae fatum miserabile matris 6.91. pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit 6.92. esse gruem populisque suis indicere bella. 6.93. Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam 6.94. cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno 6.95. in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi 6.96. Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis 6.97. ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro. 6.98. Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; 6.99. isque gradus templi, natarum membra suarum, 6.100. amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. 6.101. Circuit extremas oleis pacalibus oras: 6.102. is modus est, operisque sua facit arbore finem. 6.103. Maeonis elusam designat imagine tauri 6.104. Europam: verum taurum, freta vera putares. 6.105. Ipsa videbatur terras spectare relictas 6.106. et comites clamare suas tactumque vereri 6.107. adsilientis aquae timidasque reducere plantas. 6.108. Fecit et Asterien aquila luctante teneri, 6.109. fecit olorinis Ledam recubare sub alis; 6.110. addidit, ut satyri celatus imagine pulchram 6.111. Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu, 6.112. Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, 6.113. aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, 6.114. Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. 6.115. Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco 6.116. virgine in Aeolia posuit. Tu visus Enipeus 6.117. gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis; 6.118. et te flava comas frugum mitissima mater 6.119. sensit equum, sensit volucrem crinita colubris 6.120. mater equi volucris, sensit delphina Melantho. 6.121. Omnibus his faciemque suam faciemque locorum 6.122. reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus, 6.123. utque modo accipitris pennas, modo terga leonis 6.124. gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen; 6.125. Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, 6.126. ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. 6.127. Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, 6.128. nexilibus flores hederis habet intertextos. 6.129. Non illud Pallas, non illud carpere Livor 6.130. possit opus. Doluit successu flava virago 6.131. et rupit pictas, caelestia crimina, vestes. 6.132. Utque Cytoriaco radium de monte tenebat, 6.133. ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. 6.134. Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit 6.135. guttura. Pendentem Pallas miserata levavit 6.136. atque ita “vive quidem, pende tamen, improba” dixit: 6.137. “lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, 6.138. dicta tuo generi serisque nepotibus esto.” 6.139. Post ea discedens sucis Hecateidos herbae 6.140. sparsit; et extemplo tristi medicamine tactae 6.141. defluxere comae, cum quis et naris et aures, 6.142. fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est: 6.143. in latere exiles digiti pro cruribus haerent, 6.144. cetera venter habet: de quo tamen illa remittit 6.145. stamen et antiquas exercet aranea telas.
3. Tacitus, Annals, 2.32.3 (1st cent. CE - 2nd cent. CE)  Tagged with subjects: •inventions, of aetiologies Found in books: Erker (2023), Ambiguity and Religion in Ovid’s Fasti: Religious Innovation and the Imperial Family, 55
4. Vergil, Aeneis, 1.28  Tagged with subjects: •inventions, of aetiologies Found in books: Erker (2023), Ambiguity and Religion in Ovid’s Fasti: Religious Innovation and the Imperial Family, 42
1.28. that of the Trojan blood there was a breed