1. Livy, History, 2.6.10, 2.60.4, 3.58.4, 5.37.1-5.37.3, 5.43.6, 6.25.4, 7.1.9, 9.18.11-9.18.12, 10.29.7, 21.1.2, 22.29.7, 23.5.9, 23.13.4, 23.24.6, 23.33.4, 27.33.11, 28.12.3, 29.29.5, 29.29.9, 30.30.3, 30.30.5, 33.4.4, 33.37.1, 40.40.1, 45.41.8-45.41.12 (1st cent. BCE - missingth cent. CE) Tagged with subjects: •fortuna, adverse Found in books: Davies (2004) 119 45.41.8. postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. 45.41.9. itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. 45.41.10. et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: 45.41.11. ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum escendi, alterum rediens ex Capitolio prope iam expirantem inveni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat. 45.41.12. duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.” | |
|