Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database



2307
Cicero, Republic, 2.11


Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est tam neglegens qui non habeat animo notata ac plane cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit. Locumque delegit et fontibus abundantem et in regione pestilenti salubrem; colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi, tum adferunt umbram vallibus.As to the natural defences of the city itself, who is so unobserving as not to have a clear outline of them imprinted upon his mind ? The line and course of its walls were wisely planned by Romulus and the kings who succeeded him, being so placed on the everywhere steep and precipitous hillsides that the single approach which lies between the Esquiline and the Quirinal hills was girt about by a huge rampart facing the foe and by a mighty trench , and our citadel was so well fortified by the sheer precipices which encompass it and the rock which appeals to be cut away on every side that it remained safe and impregnable even at the terrible time of the advent of the Gauls. ** In addition, the site which he chose abounds in springs and is healthful, though in the midst of a pestilential region ; for there are hills, which not only enjoy the breezes but at the same time give shade to the valleys below.


Intertexts (texts cited often on the same page as the searched text):

16 results
1. Cicero, On The Nature of The Gods, 1.119, 2.62 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.119. Or those who teach that brave or famous or powerful men have been deified after death, and that it is these who are the real objects of the worship, prayers and adoration which we are accustomed to offer — are not they entirely devoid of all sense of religion? This theory was chiefly developed by Euhemerus, who was translated and imitated especially by our poet Ennius. Yet Euhemerus describes the death and burial of certain gods; are we then to think of him as upholding religion, or rather as utterly and entirely destroying it? I say nothing of the holy and awe‑inspiring sanctuary of Eleusis, Where tribes from earth's remotest confines seek Initiation, and I pass over Samothrace and those occult mysteries Which throngs of worshippers at dead of night In forest coverts deep do celebrate at Lemnos, since such mysteries when interpreted and rationalized prove to have more to do with natural science than with theology. 2.62. Those gods therefore who were the authors of various benefits owned their deification to the value of the benefits which they bestowed, and indeed the names that I just now enumerated express the various powers of the gods that bear them. "Human experience moreover and general custom have made it a practice to confer the deification of renown and gratitude upon of distinguished benefactors. This is the origin of Hercules, of Castor and Pollux, of Aesculapius, and also of Liber (I mean Liber the son of Semele, not the Liber whom our ancestors solemnly and devoutly consecrated with Ceres and Libera, the import of which joint consecration may be gathered from the mysteries; but Liber and Libera were so named as Ceres' offspring, that being the meaning of our Latin word liberi — a use which has survived in the case of Libera but not of Liber) — and this is also the origin of Romulus, who is believed to be the same as Quirinus. And these benefactors were duly deemed divine, as being both supremely good and immortal, because their souls survived and enjoyed eternal life.
2. Cicero, De Oratore, 1.33-1.34, 1.41, 1.44, 3.43, 3.137, 3.154 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.33. Quam ob rem quis hoc non iure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat? Ut vero iam ad illa summa veniamus, quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere aut iam constitutis civitatibus leges iudicia iura describere? 1.34. Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.' 1.41. Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere inruisses. 1.44. Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate coniungitur. Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo; satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non communi oratorum facultate posse.' 3.43. Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit. Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat. 3.137. Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus —nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda—septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. 3.154. Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec: tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. num non vis huius me versutiloquas malitias videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere.
3. Cicero, Republic, 1.1-1.13, 1.21, 2.4-2.5, 2.12-2.21, 6.10-6.29 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.1. im petu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare salubri et propinquo loco. Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur. Unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otiique vicerit. 1.1. Plin. Nat. praef. 7 nec docti/ssimis. †Manium Persium haec le/gere nolo, Iu/nium Congu/m volo. 1.2. Nec vero habere virtutem satis est quasi artem aliquam, nisi utare; etsi ars quidem, cum ea non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis persot, reapse, non oratione perfectio. Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod non ab iis partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta sunt. Unde enim pietas aut a quibus religio? unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile quod dicitur? unde iustitia, fides, aequitas? unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis? unde in laboribus et periculis fortitudo? Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus. 1.2. Non. p. 426M Sic, quoniam plura beneficia continet patria et est antiquior parens quam is, qui creavit, maior ei profecto quam parenti debetur gratia. 1.3. Quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte facerent, quod cogerentur facere legibus. Ergo ille civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus. Quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus? Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. Et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere et ad hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui canunt, ut eos etiam revocent, qui iam processerint. 1.3. Non. p. 526M Nec tantum Karthago habuisset opum sescentos fere annos sine consiliis et disciplina. 1.4. His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum. Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere. Illo vero se loco copiosos et disertos putant, cum calamitates clarissimorum virorum iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt. 1.4. Non. p. 276M Cognoscere mehercule, inquit, consuetudinem istam et studium sermonis. 1.5. Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam liberavisset, pulsum atque proterritum non in Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat; nec vero levitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis exempla deficiunt; quae nata et frequentata apud illos etiam in gravissumam civitatem nostram dicuntur redundasse; 1.5. Lactant. Div. Inst. 3.16.5 Profecto omnis istorum disputatio, quamquam uberrimos fontes virtutis et scientiae continet, tamen collata cum eorum actis perfectisque rebus vereor ne non tantum videatur attulisse negotii hominibus, quantam oblectationem. 1.6. nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli vel acerbissima C. Marii clades principum que caedes vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae sunt. Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis queruntur et amantius. Sed haud facile dixerim, cur, cum ipsi discendi aut visendi causa maria tramittant 1.6. Arusianus Messius GL 7.457K A qua isti avocabant. 1.7. salvam esse consulatu abiens in contione populo Romano idem iurante iuravissem, facile iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam. Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus quam ex laetitia improborum dolorem. Sed si aliter, ut dixi, accidisset, qui possem queri? cum mihi nihil inproviso nec gravius, quam exspectavissem, pro tantis meis factis evenisset. Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium. 1.8. Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret. 1.9. Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit. Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel expectare sapienti non ferendas iniurias; proinde quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant. 1.10. Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas coegerit? quasi vero maior cuiquam necessitas accidere possit, quam accidit nobis; in qua quid facere potuissem, nisi tum consul fuissem? Consul autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem amplissimum? Non igitur potestas est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut tibi id facere liceat. 1.11. Maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus. Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant. Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur? cum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant. Equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset. 1.12. Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi de re publica disputatio; quae ne frustra haberetur, dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere. Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria; quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere. Eos vero septem, quos Graeci sapientis nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse versatos. Neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum numen virtus accedat humana, quam civitatis aut condere novas aut conservare iam conditas. 1.13. Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem non modo usu, sed etiam studio discendi et docendi † essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in gerendo probabiles, in disserendo rudes. Nec vero nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio repetenda memoria est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium rerum pertineret, est praetermissum. 1.21. Tum Philus: Nihil novi vobis adferam, neque quod a me sit cogitatum aut inventum; nam memoria teneo C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venustior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus idem. 2.4. Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset, ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur. 2.5. Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Urbi autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili oportunitate delegit. Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis. 2.12. Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit nominari, et ad firmandam novam civitatem novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum gratia venissent, quos tum primum anniversarios in circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis collocavit. 2.13. Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit. 2.14. Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit, quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis)—sed quamquam ea Tatio sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit. 2.15. Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas. Itaque hoc consilio et quasi senatu fultus et munitus et bella cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare civis non destitit. 2.16. Tum, id quo retinemus hodie magna cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus est Romulus. Nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem condidit auspicato et omnibus publicis rebus instituendis, qui sibi essent in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptavit augures et habuit plebem in clientelas principum discriptam (quod quantae fuerit utilitati, post videro) multaeque dictione ovium et bovum (quod tum erat res in pecore et locorum possessionibus, ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur), non vi et suppliciis coercebat. 2.17. Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria. 2.18. Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus. Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. Nam centum et octo annis postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est Olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam putant; Homerum autem, qui minimum dicunt, Lycurgi aetati triginta annis anteponunt fere. 2.19. Ex quo intellegi potest permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam non numquam August. C.D. 22.6 incondite, haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit. 2.20. us ne pos ei us, ut di xeru nt quidam, e x filia. Quo autem ille mor tuus, e odem est an no na tus Si moni des Ol ympia de se xta et quin qua gesima, ut f acilius intel legi pos sit tu m de Ro mu li inmortalitate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac tractata esset et cognita. Sed profecto tanta fuit in eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio, homini agresti, crederetur, quod multis iam ante saeculis nullo alio de mortali homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam interitus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur a se visum esse in eo colle Romulum, qui nunc Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse, ut populum rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum esse et Quirinum vocari. 2.21. Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem? Tum Laelius: Nos vero videmus, et te quidem ingressum ratione ad disputandum nova, quae nusquam est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et moribus 6.10. Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. Hic mihi (credo equidem ex hoc, quod eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae. 6.11. Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad quam tu oppugdam nunc venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei. 6.12. Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera. 6.13. Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur. 6.14. Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos extinctos arbitraremur. Immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra vero, quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem? Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat. 6.15. Atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? quin huc ad vos venire propero? Non est ita, inquit ille. Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini. 6.16. Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens) quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis; ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima a terris luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret. 6.17. Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit? Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni; cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum; ex quibus unum globum possidet illa, quam in terris Saturniam nomit. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona, tellus, neque movetur et infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera. 6.18. Quae cum intuerer stupens, ut me recepi, Quid? hic, inquam, quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus; nam terra nona inmobilis manens una sede semper haeret complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt. 6.19. Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nomitur, praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque vincitur. Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem. 6.20. Tum Africanus: Sentio, inquit, te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus expectare gloriam certe nullam potestis. 6.21. Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat. Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides. 6.22. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit. Ipsi autem, qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu? 6.23. Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid autem interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante nati sunt? 6.24. qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri, praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit. Homines enim populariter annum tantum modo solis, id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra redierint eandemque totius caeli discriptionem longis intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus appellari potest; in quo vix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam. 6.25. Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum; suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur. 6.26. Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius. Et ille: Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet. 6.27. Nam quod semper movetur, aeternum est; quod autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur, quod sese movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc principium est movendi. Principii autem nulla est origo; nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde; quodsi numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est nec vim ullam ciscatur, qua a primo inpulsa moveatur. 6.28. Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget? Iimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo; nam haec est propria natura animi atque vis; quae si est una ex omnibus, quae sese moveat, neque nata certe est et aeterna est. 6.29. Hanc tu exerce optimis in rebus! sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt inpulsuque libidinum voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur. Ille discessit; ego somno solutus sum.
4. Cicero, In Verrem, 2.4.120 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

5. Cicero, Pro Marcello, 8, 27 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

6. Cicero, Tusculan Disputations, 1.28 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.28. ex hoc et nostrorum opinione Romulus in caelo cum diis agit aevum ann. 115, ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules et ante retin. add. V c et perm.... 20 hercules fere omnia in r. V 1 tantus et tam praesens habetur deus; hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. quid? Ino ino sed o in r. V 1 Cadmi inhoc admi G 1 filia nonne nonne ex nomine K 2 LEGKOE |ea R LEGKOQEA GKV ( Q in r. ) *leukoqe/a nominata a Graecis Matuta mutata K 1 V 1 (ut v.) Nonii L 1 habetur a nostris? Quid?...nostris Non. 66, 13 quid? totum prope caelum, ne pluris persequar, persequar pluris K nonne humano genere completum est?
7. Varro, On The Latin Language, 5.41-5.43, 5.46-5.47, 5.54, 5.143-5.144, 5.148-5.152, 5.157-5.159, 5.163-5.165, 6.23 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

8. Livy, History, 25.24.11 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE)

9. Strabo, Geography, 5.3.7-5.3.8 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE)

5.3.7. In the interior, the first city above Ostia is Rome; it is the only city built on the Tiber. It has been remarked above, that its position was fixed, not by choice, but necessity; to this must be added, that those who afterwards enlarged it, were not at liberty to select a better site, being prevented by what was already built. The first [kings] fortified the Capitol, the Palatium, and the Collis Quirinalis, which was so easy of access, that when Titus Tatius came to avenge the rape of the [Sabine] virgins, he took it on the first assault. Ancus Marcius, who added Mount Caelius and the Aventine Mount with the intermediate plain, separated as these places were both from each other and from what had been formerly fortified, was compelled to do this of necessity; since he did not consider it proper to leave outside his walls, heights so well protected by nature, to whomsoever might have a mind to fortify themselves upon them, while at the same time he was not capable of enclosing the whole as far as Mount Quirinus. Servius perceived this defect, and added the Esquiline and Viminal hills. As these were both of easy access from without, a deep trench was dug outside them and the earth thrown up on the inside, thus forming a terrace of 6 stadia in length along the inner side of the trench. This terrace he surmounted with a wall flanked with towers, and extending from the Colline to the Esquiline gate. Midway along the terrace is a third gate, named after the Viminal hill. Such is the Roman rampart, which seems to stand in need of other ramparts itself. But it seems to me that the first [founders] were of opinion, both in regard to themselves and their successors, that Romans had to depend not on fortifications, but on arms and their individual valour, both for safety and for wealth, and that walls were not a defence to men, but men were a defence to walls. At the period of its commencement, when the large and fertile districts surrounding the city belonged to others, and while it lay easily open to assault, there was nothing in its position which could be looked upon as favourable; but when by valour and labour these districts became its own, there succeeded a tide of prosperity surpassing the advantages of every other place. Thus, notwithstanding the prodigious increase of the city, there has been plenty of food, and also of wood and stone for ceaseless building, rendered necessary by the falling down of houses, and on account of conflagrations, and of the sales, which seem never to cease. These sales are a kind of voluntary falling down of houses, each owner knocking down and rebuilding one part or another, according to his individual taste. For these purposes the numerous quarries, the forests, and the rivers which convey the materials, offer wonderful facilities. of these rivers, the first is the Teverone, which flows from Alba, a city of the Latins near to the country of the Marsi, and from thence through the plain below this [city], till it unites with the Tiber. After this come the Nera (Nar) and the Timia, which passing through Ombrica fall into the Tiber, and the Chiana, which flows through Tyrrhenia and the territory of Clusiumn. Augustus Caesar endeavoured to avert from the city damages of the kind alluded to, and instituted a company of freedmen, who should be ready to lend their assistance in cases of conflagration; whilst, as a preventive against the falling of houses, he decreed that all new buildings should not be carried so high as formerly, and that those erected along the public ways should not exceed seventy feet in height. But these improvements must have ceased only for the facilities afforded by the quarries, the forests, and the ease of transport. 5.3.8. These advantages accrued to the city from the nature of the country; but the foresight of the Romans added others besides. The Grecian cities are thought to have flourished mainly on account of the felicitous choice made by their founders, in regard to the beauty and strength of their sites, their proximity to some port, and the fineness of the country. But the Roman prudence was more particularly employed on matters which had received but little attention from the Greeks, such as paving their roads, constructing aqueducts, and sewers, to convey the sewage of the city into the Tiber. In fact, they have paved the roads, cut through hills, and filled up valleys, so that the merchandise may be conveyed by carriage from the ports. The sewers, arched over with hewn stones, are large enough in some parts for waggons loaded with hay to pass through; while so plentiful is the supply of water from the aqueducts, that rivers may be said to flow through the city and the sewers, and almost every house is furnished with water-pipes and copious fountains. To effect which Marcus Agrippa directed his special attention; he likewise bestowed upon the city numerous ornaments. We may remark, that the ancients, occupied with greater and more necessary concerns, paid but little attention to the beautifying of Rome. But their successors, and especially those of our own day, without neglecting these things, have at the same time embellished the city with numerous and splendid objects. Pompey, divus Caesar, and Augustus, with his children, friends, wife, and sister, have surpassed all others in their zeal and munificence in these decorations. The greater number of these may be seen in the Campus Martius, which to the beauties of nature adds those of art. The size of the plain is marvellous, permitting chariot-races and other feats of horsemanship without impediment, and multitudes to exercise themselves at ball, in the circus and the palaestra. The structures which surround it, the turf covered with herbage all the year round, the summits of the hills beyond the Tiber, extending from its banks with panoramic effect, present a spectacle which the eye abandons with regret. Near to this plain is another surrounded with columns, sacred groves, three theatres, an amphitheatre, and superb temples in close contiguity to each other; and so magnificent, that it would seem idle to describe the rest of the city after it. For this cause the Romans, esteeming it as the most sacred place, have there erected funeral monuments to the most illustrious persons of either sex. The most remarkable of these is that designated as the Mausoleum, which consists of a mound of earth raised upon a high foundation of white marble, situated near the river, and covered to the top with ever-green shrubs. Upon the summit is a bronze statue of Augustus Caesar, and beneath the mound are the ashes of himself, his relatives, and friends. Behind is a large grove containing charming promenades. In the centre of the plain, is the spot where this prince was reduced to ashes; it is surrounded with a double enclosure, one of marble, the other of iron, and planted within with poplars. If from hence you proceed to visit the ancient forum, which is equally filled with basilicas, porticos, and temples, you will there behold the Capitol, the Palatium, with the noble works which adorn them, and the promenade of Livia, each successive place causing you speedily to forget what you have before seen. Such is Rome.
10. Vitruvius Pollio, On Architecture, 1.1.10 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE)

11. Plutarch, Pompey, 42.4 (1st cent. CE - 2nd cent. CE)

12. Suetonius, Augustus, 94.12 (1st cent. CE - 2nd cent. CE)

13. Cassius Dio, Roman History, 56.25.5 (2nd cent. CE - 3rd cent. CE)

56.25.5.  Besides these events at that time, the seers were forbidden to prophesy to any person alone or to prophesy regarding death even if others should be present. Yet so far was Augustus from caring about such matters in his own case that he set forth to all in an edict the aspect of the stars at the time of his own birth.
14. Macrobius, Saturnalia, 3.9.3 (4th cent. CE - 5th cent. CE)

15. Macrobius, Saturnalia, 3.9.3 (4th cent. CE - 5th cent. CE)

16. Manilius, Astronomica, 2.507-2.509



Subjects of this text:

subject book bibliographic info
aeneas Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
angerona Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
apotheosis, roman, dynamics of Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
astronomical urban orientation Nuno et al., SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism (2021) 210
augustus Nuno et al., SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism (2021) 210
caesar (g. iulius caesar), catasterism of Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
caesars comet Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
campania Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
capua Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
cicero (m. tullius cicero) Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
cora Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
cosmology Nuno et al., SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism (2021) 210
curius dentatus, manius Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
cyzicus Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
dardanus Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
de legibus Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
de oratore Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
de re publica Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
de re publica (cicero) Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
dog starnan Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
equinox Nuno et al., SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism (2021) 210
euhemerus (of messene) Green, Carthage in Virgil's Aeneid: Staging the Enemy under Augustus (2014) 156
forum, foundation Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
forum Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
greek cultural influences Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
hills of rome Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
ideal statesman Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
italy (italia) Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
latium Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
mytilene Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
oratory Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
peripatetics, rhetoric Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
pompey, theatre of Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
rome (city), secret names of Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
rome (city) Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
rome (monuments and features in city), arch of titus Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
rome (monuments and features in city), shrine of volupia Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
rome (monuments and features in city), velabrum Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
romulus Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44; Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131; Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
senses, solstice Nuno et al., SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism (2021) 210
seven sages Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
solstices Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
statesmanship Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 44
syracuse Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
tarentum Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
theatre of pompey Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
tiber Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131
titus (emperor) Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
valerius soranus, q. Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
vespasian (emperor) Roller, A Guide to the Geography of Pliny the Elder (2022) 147
vitruvius Nuno et al., SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism (2021) 210
walls of rome' Jenkyns, God, Space, and City in the Roman Imagination (2013) 131