Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database



2364
Cicero, Pro Murena, 49
NaN


Intertexts (texts cited often on the same page as the searched text):

6 results
1. Cicero, Republic, 1.9, 5.1-5.2, 6.11-6.12, 6.29 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.9. Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit. Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel expectare sapienti non ferendas iniurias; proinde quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant. 5.1. August. C.D. 2.21,Non. 417M Ennius Moribus antiquis res stat Romana virisque, quem quidem ille versum vel brevitate vel veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur. Nam neque viri, nisi ita morata civitas fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri. Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed August. C.D. 2.21, Non. 417M ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam? quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur. Nam de viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus. 6.11. Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad quam tu oppugdam nunc venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei. 6.12. Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera. 6.29. Hanc tu exerce optimis in rebus! sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt inpulsuque libidinum voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur. Ille discessit; ego somno solutus sum.
2. Cicero, On Old Age, 19-20, 18 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

3. Cicero, Pro Murena, 52, 78-79, 85, 51 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

51. referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. tum enim dixit duo corpora esse esse duo corpora A rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; huic, si si cum y2 ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia omnia scripsi : timebant codd. : timebant nimium Müller . erupit ante erupit add. cue Sx1 ( al. que vel cur S mg. ), cum A pfw, qui x2, cur y1, tum y2 : atque Mommsen ( in archetypo videtur juisse que (=quaere) aliquid amissum esse significans ) e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si si y : etsi cett. quod esset esset esse S A f in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua sed ruina restincturum extincturum A .
4. Cicero, Pro Sestio, 143 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

5. Josephus Flavius, Jewish Antiquities, 20.208-20.209 (1st cent. CE - 1st cent. CE)

20.208. 3. But now the Sicarii went into the city by night, just before the festival, which was now at hand, and took the scribe belonging to the governor of the temple, whose name was Eleazar, who was the son of Aus [Aias] the high priest, and bound him, and carried him away with them; 20.209. after which they sent to Aias, and said that they would send the scribe to him, if he would persuade Albinus to release ten of those prisoners which he had caught of their party; so Aias was plainly forced to persuade Albinus, and gained his request of him.
6. Josephus Flavius, Jewish War, 2.254-2.257 (1st cent. CE - 1st cent. CE)

2.254. 3. When the country was purged of these, there sprang up another sort of robbers in Jerusalem, which were called Sicarii, who slew men in the daytime, and in the midst of the city; 2.255. this they did chiefly at the festivals, when they mingled themselves among the multitude, and concealed daggers under their garments, with which they stabbed those that were their enemies; and when any fell down dead, the murderers became a part of those that had indignation against them; by which means they appeared persons of such reputation, that they could by no means be discovered. 2.256. The first man who was slain by them was Jonathan the high priest, after whose death many were slain every day, while the fear men were in of being so served was more afflicting than the calamity itself; 2.257. and while everybody expected death every hour, as men do in war, so men were obliged to look before them, and to take notice of their enemies at a great distance; nor, if their friends were coming to them, durst they trust them any longer; but, in the midst of their suspicions and guarding of themselves, they were slain. Such was the celerity of the plotters against them, and so cunning was their contrivance.


Subjects of this text:

subject book bibliographic info
aelius tubero, q. Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
bandit, banditry (λῃστής), and sicarii' Brighton, Sicarii in Josephus's Judean War: Rhetorical Analysis and Historical Observations (2009) 58
banquet Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
catilinarian conspiracy Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 232
cicero (tullius cicero, m.) Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
cornelius scipio aemilianus, p. Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
de senectute Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 232
dream of scipio Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 232
housing Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
ideal statesman Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 232
lex cornelia de sicariis Brighton, Sicarii in Josephus's Judean War: Rhetorical Analysis and Historical Observations (2009) 58
licinius murena, l. Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
optimates Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 232
scipio, publius cornelius africanus Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 232
stoicism Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351
valerius maximus Viglietti and Gildenhard, Divination, Prediction and the End of the Roman Republic (2020) 351