Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database



2298
Cicero, On Laws, 1.6
NaN


Intertexts (texts cited often on the same page as the searched text):

10 results
1. Cicero, Brutus, 262 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

2. Cicero, Brutus, 262 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

262. tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios (compluris autem legi) ...commentarii Stangl , quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem quos idem Stangl : quos Bake : quosdam L , inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta detracto Lambinus . Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent illa volent Suefon. : volunt illa L calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim enim est BHM in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
3. Cicero, On Laws, 1.5 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

4. Cicero, De Oratore, 2.36, 2.51-2.56, 2.59, 2.62-2.64 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

2.36. Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus; aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune: sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium; 2.51. 'Plane' inquit Catulus 'adsentior.' 'Age vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam scribere?' 'Si, ut Graeci scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si, ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem.' 'Atqui, ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso; 2.52. erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nomitur. 2.53. Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio—modo enim huc ista sunt importata—et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. 2.54. Paulum se erexit et addidit maiorem historiae sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt.' 'Est,' inquit Catulus 'ut dicis; sed iste ipse Caelius neque distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut dicis, superiores.' 2.55. 'Minime mirum,' inquit Antonius 'si ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt: namque et Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus; atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet; et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia facile vicit; 2.56. qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset; 2.59. Haec cum ille dixisset, 'quid est,' inquit 'Catule?' Caesar; 'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno quoque dixit!' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' 'Atqui, Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo. 2.62. Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis? 2.63. Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura; 2.64. verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum.
5. Cicero, Letters, 1.19.10, 1.20.6, 2.1.1-2.1.2 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

6. Cicero, Letters, 1.19.10, 1.20.6, 2.1.1-2.1.2 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

7. Cicero, Letters, 1.19.10, 1.20.6, 2.1.1-2.1.2 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

8. Cicero, Letters To His Friends, 5.12, 5.12.4 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

9. Cicero, Letters, 1.19.10, 1.20.6, 2.1.1-2.1.2 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

10. Velleius Paterculus, Roman History, 2.36.2



Subjects of this text:

subject book bibliographic info
arrian Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 20
athens Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 61
atticus Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
bene facere and bene dicere, conflation Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
body, metaphor for speech and text, latin Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
body, metaphor for speech and text Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
body, political Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
body, synoptic Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
body Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
brevitasbrevity Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
catulus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15
cicero Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15, 20, 61
ciceromarcus tullius cicero, and historiography Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
ciceromarcus tullius cicero, modicum corpus Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
citizenship Rupke, Religious Deviance in the Roman World Superstition or Individuality? (2016) 103
commentarii Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
community Wynne, Horace and the Gift Economy of Patronage (2019) 66
demosthenes Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
exclusion Rupke, Religious Deviance in the Roman World Superstition or Individuality? (2016) 103
fatherlands, two Rupke, Religious Deviance in the Roman World Superstition or Individuality? (2016) 103
gratia Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
haste Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
history and historiography, figured as body Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
julius caesar Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15, 20
knowledge, common bond Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
lepidus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 20
livy Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15, 61
lucceius Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 61; Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
municipalia sacra Rupke, Religious Deviance in the Roman World Superstition or Individuality? (2016) 103
natural law Rupke, Religious Deviance in the Roman World Superstition or Individuality? (2016) 103
philippus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 20
pontiff' Rupke, Religious Deviance in the Roman World Superstition or Individuality? (2016) 103
pupius piso calpurnianus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 61
sallust Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15, 20
size Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
sulla Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 20
thucydides Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 20
vitruvius, and cicero Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
vitruvius, and history Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111
vitruvius, doubts about reliability Oksanish, Vitruvian Man: Rome Under Construction (2019) 111