Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database



2303
Cicero, De Oratore, 2.57


hunc consecutus est Syracosius Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus. Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt; causas omnino numquam attigerunt.He was followed by Philistus of Syracuse, who, living in great familiarity with the tyrant Dionysius, spent his leisure in writing history, and, as I think, principally imitated Thucydides But afterwards, two men of great genius, Theopompus and Ephorus, coming from what we may call the noblest school of rhetoric, applied themselves to history by the persuasion of their master Isocrates, and never attended to pleading at all. [XIV.]


Intertexts (texts cited often on the same page as the searched text):

5 results
1. Cicero, Brutus, 42-43, 41 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

41. sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc denique hunc L : demum. Hunc Bake : demum. quem Simon proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regte iam Graecia Graeca maluit Jahn , nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
2. Cicero, Brutus, 42-43, 41 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

41. sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc denique hunc L : demum. Hunc Bake : demum. quem Simon proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regte iam Graecia Graeca maluit Jahn , nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
3. Cicero, De Oratore, 2.34-2.36, 2.48, 2.51-2.56, 2.59, 2.62-2.64 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

2.34. Qui enim cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Qui actor imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior? Quid autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae? Quid admirabilius quam res splendore inlustrata verborum? Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio? Neque ulla non propria oratoris res est, quae quidem ornate dici graviterque debet. 2.35. Huius est in dando consilio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia; eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio; eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest? Quis maerorem levare mitius consolando? 2.36. Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus; aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune: sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium; 2.48. nam et testimonium saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius, ut mihi etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum civem et turbulentum; explicavi in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer, exposui; diu retentus sum, multa audivi, multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte tradere?' 2.51. 'Plane' inquit Catulus 'adsentior.' 'Age vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam scribere?' 'Si, ut Graeci scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si, ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem.' 'Atqui, ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso; 2.52. erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nomitur. 2.53. Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio—modo enim huc ista sunt importata—et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. 2.54. Paulum se erexit et addidit maiorem historiae sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt.' 'Est,' inquit Catulus 'ut dicis; sed iste ipse Caelius neque distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut dicis, superiores.' 2.55. 'Minime mirum,' inquit Antonius 'si ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt: namque et Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus; atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet; et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia facile vicit; 2.56. qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset; 2.59. Haec cum ille dixisset, 'quid est,' inquit 'Catule?' Caesar; 'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno quoque dixit!' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' 'Atqui, Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo. 2.62. Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis? 2.63. Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura; 2.64. verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum.
4. Dionysius of Halycarnassus, Letter To Pompeius Geminus, 4 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE)

5. Lucian, How To Write History, 2, 16 (2nd cent. CE - 2nd cent. CE)



Subjects of this text:

subject book bibliographic info
arrian Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5
athens Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 61
attica Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
catulus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15
cicero Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5, 15, 61
ephorus Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
herodotus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5
julius caesar Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15
livy Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15, 61
lucceius Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 61
lucian Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5
parthian war Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5
philistus Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
philochorus Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
plague' Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
pliny the younger Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5
pupius piso calpurnianus Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 61
sallust Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 15
sicily Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
thucydides, son of melesias, autopsy Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
thucydides, son of melesias, documents, letters, treaties etc. Rengakos and Tsakmakis, Brill's Companion to Thucydides (2006) 714
thucydides Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5
xenophon Baumann and Liotsakis, Reading History in the Roman Empire (2022) 5