Home About Network of subjects Linked subjects heatmap Book indices included Search by subject Search by reference Browse subjects Browse texts

Tiresias: The Ancient Mediterranean Religions Source Database



2303
Cicero, De Oratore, 1.46-1.47


multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam;and there were many other famous men besides, highly distinguished in philosophy, by all of whom, with one voice as it were, I observed that the orator was repelled from the government of states, excluded from all learning and knowledge of great affairs, and degraded and thrust down into the courts of justice and petty assemblies, as into a workshop.


sed ego neque illis adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi in oratoribus inridendis ipse esse orator summus videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Graeculos homines contentionis cupidiores quam veritatis.But I neither assented to those men, nor to the originator of these disputations, and by far the most eloquent of them all, the eminently grave and oratorical Plato; whose Gorgias I then diligently read over at Athens with Charmadas; from which book I conceived the highest admiration of Plato, as he seemed to me to prove himself an eminent orator, even in ridiculing orators. A controversy indeed on the word ORATOR has long disturbed the minute Grecians, who are fonder of argument than of truth.


Intertexts (texts cited often on the same page as the searched text):

6 results
1. Cicero, Brutus, 24, 120 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

120. quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia id est ... Academia secl. Lambinus ] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione cons. ratione Kayser dicendi docendi Martha talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone?
2. Cicero, Brutus, 24, 120 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

120. quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia id est ... Academia secl. Lambinus ] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione cons. ratione Kayser dicendi docendi Martha talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone?
3. Cicero, On Duties, 1.4 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.4. Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse; eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eoque et colendo sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitude.
4. Cicero, De Oratore, 1.5, 1.47, 1.84-1.89, 1.93, 1.224, 2.4, 3.59-3.61 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

1.5. Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt, vix sunt hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri; solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam. Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent; nam quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentis in quoque genere videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum. 1.47. sed ego neque illis adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi in oratoribus inridendis ipse esse orator summus videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Graeculos homines contentionis cupidiores quam veritatis. 1.84. Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret sententiam suam; hic enim mos erat patrius Academiae adversari semper omnibus in disputando; sed cum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset. 1.85. Disputabant contra diserti homines Athenienses et in re publica causisque versati, in quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus, hospes meus; qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia: omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inveniri libellis; 1.86. quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis—sic enim appellabat—referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur. 1.87. Ipsa vero praecepta sic inludere solebat, ut ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse: caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, videretur; id fieri vitae dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissent; et uti ei qui audirent sic adficerentur animis, ut eos adfici vellet orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, qui diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo genere orationis in quamque partem moverentur; haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent. 1.88. Ea Menedemus exemplis magis quam argumentis conabatur refellere; memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse. 1.89. Huic respondebat non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum. 1.93. Quid multa? Sic mihi tum persuadere videbatur neque artificium ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa, quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur, cognosset, aut callide aut copiose dicere; in quibus Charmadas solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari: me sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in disputando esse visum. 1.224. philosophorum autem libros reservet sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a Platone; qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur, novam quandam finxit in libris civitatem; usque eo illa, quae dicenda de iustitia putabat, a vitae consuetudine et a civitatum moribus abhorrebant. 2.4. Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse numquam putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur. 3.59. Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent; 3.60. quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eis que, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit; cuius ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam reliquisset. 3.61. Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
5. Cicero, Republic, 2.21, 6.3 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)

2.21. Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem? Tum Laelius: Nos vero videmus, et te quidem ingressum ratione ad disputandum nova, quae nusquam est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et moribus 6.3. Eulog. somn. Scip. 401Or. qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
6. Cicero, Orator, 12 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE)



Subjects of this text:

subject book bibliographic info
academy Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 39, 92
arguing on either side Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 39
beauty Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 92
brutus Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 92
charmadas Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38, 39
crassus (character in de oratore) Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38, 39
de legibus Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
de oratore Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
de re publica Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
dialogue form, in cicero Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
dream of scipio Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
eloquence Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38, 39
hermagoras of temnos Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
isocrates Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 92
philosophy (as a discipline) Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 92
physics Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38
plato, as model for cicero Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
plato, dialogue form in Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
plato Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38, 39, 92
political thought, rhetoric in Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
preface Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 39
reader Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 39
rhetoric, theory of Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
rhetoric Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38, 92
socrates Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 38
soul, immortality of' Gilbert, Graver and McConnell, Power and Persuasion in Cicero's Philosophy (2023) 40
statesman Atkins, The Cambridge Companion to Cicero's Philosophy (2021) 39