3. Cicero, On Invention, 1.20, 1.22 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •exordium, subtypes Found in books: Martin and Whitlark (2018) 194, 195 1.20. Exordium est oratio animum auditoris idonee com- parans ad reliquam dictionem: quod eveniet, si eum benivolum, attentum, docilem confecerit. quare qui bene exordiri causam volet, eum necesse est genus suae causae diligenter ante cognoscere. Genera causarum quinque sunt: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus; admirabile, a quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt; humile, quod neglegitur ab auditore et non magno opere adtendendum videtur; anceps, in quo aut iudicatio dubia est aut causa et honestatis et turpitudinis parti- ceps, ut et benivolentiam pariat et offensionem; obscu- rum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata. quare cum tam diversa sint genera causarum, exordiri quo- que dispari ratione in uno quoque genere necesse est. igitur exordium in duas partes dividitur, in principium et insinuationem. principium est oratio perspicue et protinus perficiens auditorem benivolum aut docilem aut attentum. insinuatio est oratio quadam dissimu- latione et circumitione obscure subiens auditoris animum. 1.22. Benivolentia quattuor ex locis comparatur: ab nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus; si crimina inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus; si, quae incommoda acci- derint aut quae instent difficultates, proferemus; si prece et obsecratione humili ac supplici utemur. ab ad- versariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in contemptionem adducemus. in odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur; in invidiam, si vis eorum, potentia, divitiae, cognatio pecuniae proferentur atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis vi- deantur quam causae suae confidere; in contemp- tionem adducentur, si eorum inertia, neglegentia, igna- via, desidiosum studium et luxuriosum otium profe- retur. ab auditorum persona benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae profe- rentur, ut ne qua assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et auctoritatis exspectatio sit ostendetur; ab rebus, si nostram causam laudando extollemus, adversariorum causam per contemptionem deprimemus. | |
|