5. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 1.107-1.111, 1.132-1.135, 1.146-1.397, 1.418-1.583, 1.599-1.634, 2.184-2.293, 2.422-2.444, 2.522-2.568, 2.655-2.659, 2.680, 2.700-2.729, 3.59-3.86, 3.94-3.135, 3.232-3.236, 3.242, 4.26-4.32, 4.50, 4.59, 4.337-4.352, 4.480, 4.522-4.705, 4.728-4.731, 4.755-4.757, 5.1136-5.1240, 6.68-6.69 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •body-environment approach (bea), in lucretius’ epicurean theory of sight Found in books: Nuno et al. (2021), SENSORIVM: The Senses in Roman Polytheism, 37, 38, 39, 54, 55, 57, 66, 67 1.107. et merito; nam si certam finem esse viderent 1.108. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent 1.109. religionibus atque minis obsistere vatum. 1.110. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, 1.111. aeternas quoniam poenas in morte timendum. 1.132. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes 1.133. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, 1.134. cernere uti videamur eos audireque coram, 1.135. morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 1.146. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest 1.147. non radii solis neque lucida tela diei 1.148. discutiant, sed naturae species ratioque. 1.149. Principium cuius hinc nobis exordia sumet, 1.150. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam. 1.151. quippe ita formido mortalis continet omnis, 1.152. quod multa in terris fieri caeloque tuentur, 1.153. quorum operum causas nulla ratione videre 1.154. possunt ac fieri divino numine rentur. 1.155. et quo quaeque modo fiant opera sine divom. 1.156. quas ob res ubi viderimus nil posse creari 1.157. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde 1.158. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari 1.159. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus 1.160. omne genus nasci posset, nil semine egeret. 1.161. e mare primum homines, e terra posset oriri 1.162. squamigerum genus et volucres erumpere caelo; 1.163. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum, 1.164. incerto partu culta ac deserta tenerent. 1.165. nec fructus idem arboribus constare solerent, 1.166. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent. 1.167. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique, 1.168. qui posset mater rebus consistere certa? 1.169. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur, 1.170. inde enascitur atque oras in luminis exit, 1.171. materies ubi inest cuiusque et corpora prima; 1.172. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, 1.173. quod certis in rebus inest secreta facultas. 1.174. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore, 1.175. vites autumno fundi suadente videmus, 1.176. si non, certa suo quia tempore semina rerum 1.177. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur, 1.178. dum tempestates adsunt et vivida tellus 1.179. tuto res teneras effert in luminis oras? 1.180. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur 1.181. incerto spatio atque alienis partibus anni, 1.182. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali 1.183. concilio possent arceri tempore iniquo. 1.184. Nec porro augendis rebus spatio foret usus 1.185. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent; 1.186. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis 1.187. e terraque exorta repente arbusta salirent. 1.188. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando 1.189. paulatim crescunt, ut par est semine certo, 1.190. crescentesque genus servant; ut noscere possis 1.191. quicque sua de materia grandescere alique. 1.192. Huc accedit uti sine certis imbribus anni 1.193. laetificos nequeat fetus submittere tellus 1.194. nec porro secreta cibo natura animantum 1.195. propagare genus possit vitamque tueri; 1.196. ut potius multis communia corpora rebus 1.197. multa putes esse, ut verbis elementa videmus, 1.198. quam sine principiis ullam rem existere posse. 1.199. Denique cur homines tantos natura parare 1.200. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent 1.201. transire et magnos manibus divellere montis 1.202. multaque vivendo vitalia vincere saecla, 1.203. si non, materies quia rebus reddita certast 1.204. gignundis, e qua constat quid possit oriri? 1.205. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, 1.206. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae 1.207. aeris in teneras possint proferrier auras. 1.208. Postremo quoniam incultis praestare videmus 1.209. culta loca et manibus melioris reddere fetus, 1.210. esse videlicet in terris primordia rerum 1.211. quae nos fecundas vertentes vomere glebas 1.212. terraique solum subigentes cimus ad ortus; 1.213. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore 1.214. sponte sua multo fieri meliora videres. 1.215. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum 1.216. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res. 1.217. nam siquid mortale e cunctis partibus esset, 1.218. ex oculis res quaeque repente erepta periret; 1.219. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius 1.220. discidium parere et nexus exsolvere posset. 1.221. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque, 1.222. donec vis obiit, quae res diverberet ictu 1.223. aut intus penetret per iia dissoluatque, 1.224. nullius exitium patitur natura videri. 1.225. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas, 1.226. si penitus peremit consumens materiem omnem, 1.227. unde animale genus generatim in lumina vitae 1.228. redducit Venus, aut redductum daedala tellus 1.229. unde alit atque auget generatim pabula praebens? 1.230. unde mare ingenuei fontes externaque longe 1.231. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit? 1.232. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt, 1.233. infinita aetas consumpse ante acta diesque. 1.234. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere 1.235. e quibus haec rerum consistit summa refecta, 1.236. inmortali sunt natura praedita certe. 1.237. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti. 1.238. / l 1.239. conficeret, nisi materies aeterna teneret, 1.240. inter se nexus minus aut magis indupedita; 1.241. tactus enim leti satis esset causa profecto, 1.242. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum 1.243. contextum vis deberet dissolvere quaeque. 1.244. at nunc, inter se quia nexus principiorum 1.245. dissimiles constant aeternaque materies est, 1.246. incolumi remanent res corpore, dum satis acris 1.247. vis obeat pro textura cuiusque reperta. 1.248. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes 1.249. discidio redeunt in corpora materiai. 1.250. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether 1.251. in gremium matris terrai praecipitavit; 1.252. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt 1.253. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur. 1.254. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, 1.255. hinc laetas urbes pueris florere videmus 1.256. frondiferasque novis avibus canere undique silvas, 1.257. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta 1.258. corpora deponunt et candens lacteus umor 1.259. uberibus manat distentis, hinc nova proles 1.260. artubus infirmis teneras lasciva per herbas 1.261. ludit lacte mero mentes perculsa novellas. 1.262. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur, 1.263. quando alit ex alio reficit natura nec ullam 1.264. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena. 1.265. Nunc age, res quoniam docui non posse creari 1.266. de nihilo neque item genitas ad nil revocari, 1.267. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis, 1.268. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni, 1.269. accipe praeterea quae corpora tute necessest 1.270. confiteare esse in rebus nec posse videri. 1.271. Principio venti vis verberat incita corpus 1.272. ingentisque ruit navis et nubila differt, 1.273. inter dum rapido percurrens turbine campos 1.274. arboribus magnis sternit montisque supremos 1.275. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri 1.276. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus. 1.277. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, 1.278. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli 1.279. verrunt ac subito vexantia turbine raptant, 1.280. nec ratione fluunt alia stragemque propagant 1.281. et cum mollis aquae fertur natura repente 1.282. flumine abundanti, quam largis imbribus auget 1.283. montibus ex altis magnus decursus aquai 1.284. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, 1.285. nec validi possunt pontes venientis aquai 1.286. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri 1.287. molibus incurrit validis cum viribus amnis, 1.288. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis 1.289. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat. 1.290. sic igitur debent venti quoque flamina ferri, 1.291. quae vel uti validum cum flumen procubuere 1.292. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque 1.293. impetibus crebris, inter dum vertice torto 1.294. corripiunt rapidique rotanti turbine portant. 1.295. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca, 1.296. quandoquidem factis et moribus aemula magnis 1.297. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt. 1.298. Tum porro varios rerum sentimus odores 1.299. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam 1.300. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus 1.301. usurpare oculis nec voces cernere suemus; 1.302. quae tamen omnia corporea constare necessest 1.303. natura, quoniam sensus inpellere possunt; 1.304. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res. 1.305. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis 1.306. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt. 1.307. at neque quo pacto persederit umor aquai 1.308. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu. 1.309. in parvas igitur partis dispergitur umor, 1.310. quas oculi nulla possunt ratione videre. 1.311. quin etiam multis solis redeuntibus annis 1.312. anulus in digito subter tenuatur habendo, 1.313. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri 1.314. ferreus occulte decrescit vomer in arvis, 1.315. strataque iam volgi pedibus detrita viarum 1.316. saxea conspicimus; tum portas propter aena 1.317. signa manus dextras ostendunt adtenuari 1.318. saepe salutantum tactu praeterque meantum. 1.319. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus. 1.320. sed quae corpora decedant in tempore quoque, 1.321. invida praeclusit speciem natura videndi. 1.322. Postremo quae cumque dies naturaque rebus 1.323. paulatim tribuit moderatim crescere cogens, 1.324. nulla potest oculorum acies contenta tueri, 1.325. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt, 1.326. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa 1.327. quid quoque amittant in tempore cernere possis. 1.328. corporibus caecis igitur natura gerit res. 1.329. / l 1.330. omnia natura; namque est in rebus ie. 1.331. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus 1.332. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper 1.333. de summa rerum et nostris diffidere dictis. 1.334. qua propter locus est intactus ie vacansque. 1.335. quod si non esset, nulla ratione moveri 1.336. res possent; namque officium quod corporis exstat, 1.337. officere atque obstare, id in omni tempore adesset 1.338. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset, 1.339. principium quoniam cedendi nulla daret res. 1.340. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli 1.341. multa modis multis varia ratione moveri 1.342. cernimus ante oculos, quae, si non esset ie, 1.343. non tam sollicito motu privata carerent 1.344. quam genita omnino nulla ratione fuissent, 1.345. undique materies quoniam stipata quiesset. 1.346. Praeterea quamvis solidae res esse putentur, 1.347. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas. 1.348. in saxis ac speluncis permanat aquarum 1.349. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis. 1.350. dissipat in corpus sese cibus omne animantum; 1.351. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, 1.352. quod cibus in totas usque ab radicibus imis 1.353. per truncos ac per ramos diffunditur omnis. 1.354. inter saepta meant voces et clausa domorum 1.355. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa. 1.356. quod nisi iia sint, qua possent corpora quaeque 1.357. transire, haud ulla fieri ratione videres. 1.358. Denique cur alias aliis praestare videmus 1.359. pondere res rebus nihilo maiore figura? 1.360. nam si tantundemst in lanae glomere quantum 1.361. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, 1.362. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, 1.363. contra autem natura manet sine pondere iis. 1.364. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur, 1.365. ni mirum plus esse sibi declarat iis; 1.366. at contra gravius plus in se corporis esse 1.367. dedicat et multo vacui minus intus habere. 1.368. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci 1.369. quaerimus, admixtum rebus, quod ie vocamus. 1.370. Illud in his rebus ne te deducere vero 1.371. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor. 1.372. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt 1.373. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces 1.374. linquant, quo possint cedentes confluere undae; 1.375. sic alias quoque res inter se posse moveri 1.376. et mutare locum, quamvis sint omnia plena. 1.377. scilicet id falsa totum ratione receptumst. 1.378. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, 1.379. ni spatium dederint latices? concedere porro 1.380. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt? 1.381. aut igitur motu privandumst corpora quaeque 1.382. aut esse admixtum dicundumst rebus ie, 1.383. unde initum primum capiat res quaeque movendi. 1.384. Postremo duo de concursu corpora lata 1.385. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest, 1.386. inter corpora quod fiat, possidat ie. 1.387. is porro quamvis circum celerantibus auris 1.388. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum 1.389. compleri spatium; nam primum quemque necessest 1.390. occupet ille locum, deinde omnia possideantur. 1.391. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, 1.392. tum putat id fieri quia se condenseat aer, 1.393. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante 1.394. et repletur item vacuum quod constitit ante, 1.395. nec tali ratione potest denserier aer 1.396. nec, si iam posset, sine ii posset, opinor, 1.397. ipse in se trahere et partis conducere in unum. 1.418. / l 1.419. omnis ut est igitur per se natura duabus 1.420. constitit in rebus; nam corpora sunt et ie, 1.421. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. 1.422. corpus enim per se communis dedicat esse 1.423. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, 1.424. haut erit occultis de rebus quo referentes 1.425. confirmare animi quicquam ratione queamus. 1.426. tum porro locus ac spatium, quod ie vocamus, 1.427. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent 1.428. esse neque omnino quoquam diversa meare; 1.429. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante. 1.430. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni 1.431. corpore seiunctum secretumque esse ab ii, 1.432. quod quasi tertia sit numero natura reperta. 1.433. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum 1.434. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit; 1.435. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, 1.436. corporis augebit numerum summamque sequetur; 1.437. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam 1.438. rem prohibere queat per se transire meantem, 1.439. scilicet hoc id erit, vacuum quod ie vocamus. 1.440. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid 1.441. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum 1.442. aut erit ut possint in eo res esse gerique. 1.443. at facere et fungi sine corpore nulla potest res 1.444. nec praebere locum porro nisi ie vacansque. 1.445. ergo praeter ie et corpora tertia per se 1.446. nulla potest rerum in numero natura relinqui, 1.447. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros 1.448. nec ratione animi quam quisquam possit apisci. 1.449. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus 1.450. rebus ea invenies aut horum eventa videbis. 1.451. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali 1.452. discidio potis est seiungi seque gregari, 1.453. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai, 1.454. tactus corporibus cunctis, intactus ii. 1.455. servitium contra paupertas divitiaeque, 1.456. libertas bellum concordia cetera quorum 1.457. adventu manet incolumis natura abituque, 1.458. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare. 1.459. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis 1.460. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, 1.461. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur; 1.462. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst 1.463. semotum ab rerum motu placidaque quiete. 1.464. denique Tyndaridem raptam belloque subactas 1.465. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst 1.466. ne forte haec per se cogant nos esse fateri, 1.467. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, 1.468. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas; 1.469. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis 1.470. eventum dici poterit quod cumque erit actum. 1.471. denique materies si rerum nulla fuisset 1.472. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, 1.473. numquam Tyndaridis forma conflatus amore 1.474. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens 1.475. clara accendisset saevi certamina belli 1.476. nec clam durateus Troiianis Pergama partu 1.477. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum; 1.478. perspicere ut possis res gestas funditus omnis 1.479. non ita uti corpus per se constare neque esse 1.480. nec ratione cluere eadem qua constet ie, 1.481. sed magis ut merito possis eventa vocare 1.482. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur. 1.483. / l 1.484. partim concilio quae constant principiorum. 1.485. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis 1.486. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum. 1.487. etsi difficile esse videtur credere quicquam 1.488. in rebus solido reperiri corpore posse. 1.489. transit enim fulmen caeli per saepta domorum 1.490. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni 1.491. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore; 1.492. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu, 1.493. tum glacies aeris flamma devicta liquescit; 1.494. permanat calor argentum penetraleque frigus, 1.495. quando utrumque manu retinentes pocula rite 1.496. sensimus infuso lympharum rore superne. 1.497. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur. 1.498. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum 1.499. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus 1.500. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, 1.501. semina quae rerum primordiaque esse docemus, 1.502. unde omnis rerum nunc constet summa creata. 1.503. Principio quoniam duplex natura duarum 1.504. dissimilis rerum longe constare repertast, 1.505. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, 1.506. esse utramque sibi per se puramque necessest. 1.507. nam qua cumque vacat spatium, quod ie vocamus, 1.508. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se 1.509. corpus, ea vacuum nequaquam constat ie. 1.510. sunt igitur solida ac sine ii corpora prima. 1.511. Praeterea quoniam genitis in rebus iest, 1.512. materiem circum solidam constare necessest; 1.513. nec res ulla potest vera ratione probari 1.514. corpore ie suo celare atque intus habere, 1.515. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. 1.516. id porro nihil esse potest nisi materiai 1.517. concilium, quod ie queat rerum cohibere. 1.518. materies igitur, solido quae corpore constat, 1.519. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. 1.520. Tum porro si nil esset quod ie vocaret, 1.521. omne foret solidum; nisi contra corpora certa 1.522. essent quae loca complerent quae cumque tenerent 1.523. omne quod est spatium, vacuum constaret ie. 1.524. alternis igitur ni mirum corpus ii 1.525. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat 1.526. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa, 1.527. quae spatium pleno possint distinguere ie. 1.528. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta 1.529. possunt nec porro penitus penetrata retexi 1.530. nec ratione queunt alia temptata labare; 1.531. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante. 1.532. nam neque conlidi sine ii posse videtur 1.533. quicquam nec frangi nec findi in bina secando 1.534. nec capere umorem neque item manabile frigus 1.535. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. 1.536. et quo quaeque magis cohibet res intus ie, 1.537. tam magis his rebus penitus temptata labascit. 1.538. ergo si solida ac sine ii corpora prima 1.539. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest. 1.540. Praeterea nisi materies aeterna fuisset, 1.541. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent 1.542. de nihiloque renata forent quae cumque videmus. 1.543. at quoniam supra docui nil posse creari 1.544. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari, 1.545. esse inmortali primordia corpore debent, 1.546. dissolui quo quaeque supremo tempore possint, 1.547. materies ut subpeditet rebus reparandis. 1.548. sunt igitur solida primordia simplicitate 1.549. nec ratione queunt alia servata per aevom 1.550. ex infinito iam tempore res reparare. 1.551. denique si nullam finem natura parasset 1.552. frangendis rebus, iam corpora materiai 1.553. usque redacta forent aevo frangente priore, 1.554. ut nihil ex illis a certo tempore posset 1.555. conceptum summum aetatis pervadere finem. 1.556. nam quidvis citius dissolvi posse videmus 1.557. quam rursus refici; qua propter longa diei 1.558. infinita aetas ante acti temporis omnis 1.559. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque, 1.560. numquam relicuo reparari tempore posset. 1.561. at nunc ni mirum frangendi reddita finis 1.562. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus 1.563. et finita simul generatim tempora rebus 1.564. stare, quibus possint aevi contingere florem. 1.565. Huc accedit uti, solidissima materiai 1.566. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, 1.567. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, 1.568. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, 1.569. admixtum quoniam semel est in rebus ie. 1.570. at contra si mollia sint primordia rerum, 1.571. unde queant validi silices ferrumque creari, 1.572. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis 1.573. principio fundamenti natura carebit. 1.574. sunt igitur solida pollentia simplicitate, 1.575. quorum condenso magis omnia conciliatu 1.576. artari possunt validasque ostendere viris. 1.577. porro si nullast frangendis reddita finis 1.578. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque 1.579. nunc etiam superare necessest corpora rebus, 1.580. quae non dum clueant ullo temptata periclo. 1.581. at quoniam fragili natura praedita constant, 1.582. discrepat aeternum tempus potuisse manere 1.583. innumerabilibus plagis vexata per aevom. 1.599. / l 1.600. corporis illius, quod nostri cernere sensus 1.601. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat 1.602. et minima constat natura nec fuit umquam 1.603. per se secretum neque post hac esse valebit, 1.604. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una, 1.605. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes 1.606. agmine condenso naturam corporis explent; 1.607. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest 1.608. haerere unde queant nulla ratione revelli. 1.609. sunt igitur solida primordia simplicitate, 1.610. quae minimis stipata cohaerent partibus arte. 1.611. non ex illorum conventu conciliata, 1.612. sed magis aeterna pollentia simplicitate, 1.613. unde neque avelli quicquam neque deminui iam 1.614. concedit natura reservans semina rebus. 1.615. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque 1.616. corpora constabunt ex partibus infinitis, 1.617. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit 1.618. dimidiam partem nec res praefiniet ulla. 1.619. ergo rerum inter summam minimamque quod escit, 1.620. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis 1.621. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, 1.622. ex infinitis constabunt partibus aeque. 1.623. quod quoniam ratio reclamat vera negatque 1.624. credere posse animum, victus fateare necessest 1.625. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent 1.626. et minima constent natura. quae quoniam sunt, 1.627. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum. 1.628. Denique si minimas in partis cuncta resolvi 1.629. cogere consuesset rerum natura creatrix, 1.630. iam nihil ex illis eadem reparare valeret 1.631. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, 1.632. non possunt ea quae debet genitalis habere 1.633. materies, varios conexus pondera plagas 1.634. concursus motus, per quas res quaeque geruntur. 2.184. / l 2.185. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi 2.186. corpoream sursum ferri sursumque meare. 2.187. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem; 2.188. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt 2.189. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, 2.190. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. 2.191. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum 2.192. et celeri flamma degustant tigna trabesque, 2.193. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est. 2.194. quod genus e nostro com missus corpore sanguis 2.195. emicat exultans alte spargitque cruorem. 2.196. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque 2.197. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum 2.198. derecta et magna vi multi pressimus aegre, 2.199. tam cupide sursum removet magis atque remittit, 2.200. plus ut parte foras emergant exiliantque. 2.201. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, 2.202. quin vacuum per ie deorsum cuncta ferantur. 2.203. sic igitur debent flammae quoque posse per auras 2.204. aeris expressae sursum succedere, quamquam 2.205. pondera, quantum in se est, deorsum de ducere pugnent. 2.206. nocturnasque faces caeli sublime volantis 2.207. nonne vides longos flammarum ducere tractus 2.208. in quas cumque dedit partis natura meatum? 2.209. non cadere in terras stellas et sidera cernis? 2.210. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis 2.211. ardorem in partis et lumine conserit arva; 2.212. in terras igitur quoque solis vergitur ardor. 2.213. transversosque volare per imbris fulmina cernis, 2.214. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes 2.215. concursant; cadit in terras vis flammea volgo. 2.216. / l 2.217. corpora cum deorsum rectum per ie feruntur 2.218. ponderibus propriis, incerto tempore ferme 2.219. incertisque locis spatio depellere paulum, 2.220. tantum quod momen mutatum dicere possis. 2.221. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum 2.222. imbris uti guttae caderent per ie profundum 2.223. nec foret offensus natus nec plaga creata 2.224. principiis; ita nihil umquam natura creasset. 2.225. Quod si forte aliquis credit graviora potesse 2.226. corpora, quo citius rectum per ie feruntur, 2.227. incidere ex supero levioribus atque ita plagas 2.228. gignere, quae possint genitalis reddere motus, 2.229. avius a vera longe ratione recedit. 2.230. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, 2.231. haec pro ponderibus casus celerare necessest 2.232. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis 2.233. aeris haud possunt aeque rem quamque morari, 2.234. sed citius cedunt gravioribus exsuperata; 2.235. at contra nulli de nulla parte neque ullo 2.236. tempore ie potest vacuum subsistere rei, 2.237. quin, sua quod natura petit, concedere pergat; 2.238. omnia qua propter debent per ie quietum 2.239. aeque ponderibus non aequis concita ferri. 2.240. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam 2.241. ex supero graviora neque ictus gignere per se, 2.242. qui varient motus, per quos natura gerat res. 2.243. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest 2.244. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus 2.245. obliquos videamur et id res vera refutet. 2.246. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus, 2.247. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare, 2.248. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis; 2.249. sed nihil omnino recta regione viai 2.250. declinare quis est qui possit cernere sese? 2.251. Denique si semper motu conectitur omnis 2.252. et vetere exoritur motus novus ordine certo 2.253. nec declido faciunt primordia motus 2.254. principium quoddam, quod fati foedera rumpat, 2.255. ex infinito ne causam causa sequatur, 2.256. libera per terras unde haec animantibus exstat, 2.257. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas, 2.258. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, 2.259. declinamus item motus nec tempore certo 2.260. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? 2.261. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas 2.262. principium dat et hinc motus per membra rigantur. 2.263. nonne vides etiam patefactis tempore puncto 2.264. carceribus non posse tamen prorumpere equorum 2.265. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? 2.266. omnis enim totum per corpus materiai 2.267. copia conciri debet, concita per artus 2.268. omnis ut studium mentis conixa sequatur; 2.269. ut videas initum motus a corde creari 2.270. ex animique voluntate id procedere primum, 2.271. inde dari porro per totum corpus et artus. 2.272. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu 2.273. viribus alterius magnis magnoque coactu; 2.274. nam tum materiem totius corporis omnem 2.275. perspicuumst nobis invitis ire rapique, 2.276. donec eam refrenavit per membra voluntas. 2.277. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos 2.278. pellat et invitos cogat procedere saepe 2.279. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro 2.280. quiddam quod contra pugnare obstareque possit? 2.281. cuius ad arbitrium quoque copia materiai 2.282. cogitur inter dum flecti per membra per artus 2.283. et proiecta refrenatur retroque residit. 2.284. quare in seminibus quoque idem fateare necessest, 2.285. esse aliam praeter plagas et pondera causam 2.286. motibus, unde haec est nobis innata potestas, 2.287. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus. 2.288. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant 2.289. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum 2.290. intestinum habeat cunctis in rebus agendis 2.291. et devicta quasi cogatur ferre patique, 2.292. id facit exiguum clinamen principiorum 2.293. nec regione loci certa nec tempore certo. 2.422. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res 2.423. haut sine principiali aliquo levore creatast; 2.424. at contra quae cumque molesta atque aspera constat, 2.425. non aliquo sine materiae squalore repertast. 2.426. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur 2.427. esse neque omnino flexis mucronibus unca, 2.428. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae 2.429. titillare magis sensus quam laedere possint, 2.430. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. 2.431. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam 2.432. dissimili dentata modo conpungere sensus 2.433. corporis, indicio nobis est tactus uterque. 2.434. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, 2.435. corporis est sensus, vel cum res extera sese 2.436. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast 2.437. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, 2.438. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso, 2.439. semina confundunt inter se concita sensum; 2.440. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse 2.441. tute tibi partem ferias atque experiare. 2.442. qua propter longe formas distare necessest 2.443. principiis, varios quae possint edere sensus. 2.444. Denique quae nobis durata ac spissa videntur, 2.522. / l 2.523. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, 2.524. inter se simili quae sunt perfecta figura, 2.525. infinita cluere. etenim distantia cum sit 2.526. formarum finita, necesse est quae similes sint 2.527. esse infinitas aut summam materiai 2.528. finitam constare, id quod non esse probavi. 2.528. * * * 2.529. versibus ostendam corpuscula materiai 2.530. ex infinito summam rerum usque tenere 2.531. undique protelo plagarum continuato. 2.532. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam 2.533. fecundamque magis naturam cernis in illis, 2.534. at regione locoque alio terrisque remotis 2.535. multa licet genere esse in eo numerumque repleri; 2.536. sicut quadripedum cum primis esse videmus 2.537. in genere anguimanus elephantos, India quorum 2.538. milibus e multis vallo munitur eburno, 2.539. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum 2.540. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. 2.541. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto 2.542. unica res quaedem nativo corpore sola, 2.543. cui similis toto terrarum non sit, in orbi; 2.544. infinita tamen nisi erit vis materiai, 2.545. unde ea progigni possit concepta, creari 2.546. non poterit neque, quod super est, procrescere alique. 2.547. quippe etenim sumant alii finita per omne 2.548. corpora iactari unius genitalia rei, 2.549. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt 2.550. materiae tanto in pelago turbaque aliena? 2.551. non, ut opinor, habent rationem conciliandi: 2.552. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis 2.553. disiactare solet magnum mare transtra cavernas 2.554. antemnas prorem malos tonsasque natantis, 2.555. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra 2.556. ut videantur et indicium mortalibus edant, 2.557. infidi maris insidias virisque dolumque 2.558. ut vitare velint, neve ullo tempore credant, 2.559. subdola cum ridet placidi pellacia ponti, 2.560. sic tibi si finita semel primordia quaedam 2.561. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem 2.562. disiectare aestus diversi materiai, 2.563. numquam in concilium ut possint compulsa coire 2.564. nec remorari in concilio nec crescere adaucta; 2.565. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, 2.566. et res progigni et genitas procrescere posse. 2.567. esse igitur genere in quovis primordia rerum 2.568. infinita palam est, unde omnia suppeditantur. 2.655. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare 2.656. constituet fruges et Bacchi nomine abuti 2.657. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, 2.658. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem 2.659. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse 2.680. religione animum turpi contingere parcat. 2.700. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est 2.701. omnia; nam volgo fieri portenta videres, 2.702. semiferas hominum species existere et altos 2.703. inter dum ramos egigni corpore vivo 2.704. multaque conecti terrestria membra marinis, 2.705. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras 2.706. pascere naturam per terras omniparentis. 2.707. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando 2.708. seminibus certis certa genetrice creata 2.709. conservare genus crescentia posse videmus. 2.710. scilicet id certa fieri ratione necessust. 2.711. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus 2.712. corpora discedunt conexaque convenientis 2.713. efficiunt motus; at contra aliena videmus 2.714. reicere in terras naturam, multaque caecis 2.715. corporibus fugiunt e corpore percita plagis, 2.716. quae neque conecti quoquam potuere neque intus 2.717. vitalis motus consentire atque imitari. 2.718. sed ne forte putes animalia sola teneri 2.719. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis 2.720. nam vel uti tota natura dissimiles sunt 2.721. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest 2.722. dissimili constare figura principiorum; 2.723. non quo multa parum simili sint praedita forma, 2.724. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. 2.725. semina cum porro distent, differre necessust 2.726. intervalla vias conexus pondera plagas 2.727. concursus motus; quae non animalia solum 2.728. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum 2.729. secernunt caelumque a terris omne retentant. 3.59. denique avarities et honorum caeca cupido, 3.60. quae miseros homines cogunt transcendere fines 3.61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros 3.62. noctes atque dies niti praestante labore 3.63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae 3.64. non minimam partem mortis formidine aluntur. 3.65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas 3.66. semota ab dulci vita stabilique videtur 3.67. et quasi iam leti portas cunctarier ante; 3.68. unde homines dum se falso terrore coacti 3.69. effugisse volunt longe longeque remosse, 3.70. sanguine civili rem conflant divitiasque 3.71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, 3.72. crudeles gaudent in tristi funere fratris 3.73. et consanguineum mensas odere timentque. 3.74. consimili ratione ab eodem saepe timore 3.75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem, 3.76. illum aspectari, claro qui incedit honore, 3.77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. 3.78. intereunt partim statuarum et nominis ergo. 3.79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae 3.80. percipit humanos odium lucisque videndae, 3.81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum 3.82. obliti fontem curarum hunc esse timorem: 3.83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai 3.84. rumpere et in summa pietate evertere suadet: 3.85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis 3.86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes. 3.94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus, 3.95. in quo consilium vitae regimenque locatum est, 3.96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes 3.97. atque oculei partes animantis totius extant. 3.98. sensum animi certa non esse in parte locatum, 3.99. verum habitum quendam vitalem corporis esse, 3.100. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos 3.101. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; 3.102. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse 3.103. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis, 3.104. sic animi sensum non certa parte reponunt; 3.105. magno opere in quo mi diversi errare videntur. 3.106. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret, 3.107. cum tamen ex alia laetamur parte latenti; 3.108. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim, 3.109. cum miser ex animo laetatur corpore toto; 3.110. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, 3.111. in nullo caput interea sit forte dolore. 3.112. Praeterea molli cum somno dedita membra 3.113. effusumque iacet sine sensu corpus honustum, 3.114. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo 3.115. multimodis agitatur et omnis accipit in se 3.116. laetitiae motus et curas cordis iis. 3.117. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis 3.118. esse neque harmonia corpus sentire solere, 3.119. principio fit uti detracto corpore multo 3.120. saepe tamen nobis in membris vita moretur. 3.121. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris 3.122. diffugere forasque per os est editus aeg aër , 3.123. deserit extemplo venas atque ossa relinquit; 3.124. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis 3.125. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, 3.126. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis 3.127. semina, curare in membris ut vita moretur. 3.128. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso 3.129. corpore, qui nobis moribundos deserit artus. 3.130. quapropter quoniam est animi natura reperta 3.131. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai 3.132. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, 3.133. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam 3.134. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. 3.135. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta. 3.232. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura 3.233. mixta vapore, vapor porro trahit aera aëra secum; 3.234. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer aër ; 3.235. rara quod eius enim constat natura, necessest 3.236. aeris aëris inter eum primordia multa moveri. 3.242. adtribuatur; east omnino nominis expers; 4.26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum 4.27. qualia sint et quam variis distantia formis 4.28. sponte sua volitent aeterno percita motu 4.29. quoque modo possit res ex his quaeque creari, 4.30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res 4.31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, 4.32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast, 4.50. in sua discessum dederint primordia quaeque. 4.59. et vituli cum membranas de corpore summo 4.337. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur 4.338. propterea quia, cum propior caliginis aer aër 4.339. ater init oculos prior et possedit apertos, 4.340. insequitur candens confestim lucidus aer aër , 4.341. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras 4.342. aeris aëris illius; nam multis partibus hic est 4.343. mobilior multisque minutior et mage pollens. 4.344. qui simul atque vias oculorum luce replevit 4.345. atque pate fecit, quas ante obsederat aer aër 4.346. ATER , continuo rerum simulacra secuntur, 4.347. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus. 4.348. quod contra facere in tenebris e luce nequimus 4.349. propterea quia posterior caliginis aer aër 4.350. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet 4.351. obsiditque vias oculorum, ne simulacra 4.352. possint ullarum rerum coniecta moveri. 4.480. nam maiore fide debet reperirier illud, 4.522. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem 4.523. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est. 4.524. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris 4.525. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum. 4.526. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst 4.527. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus. 4.528. Praeterea radit vox fauces saepe facitque 4.529. asperiora foras gradiens arteria clamor, 4.530. quippe per angustum turba maiore coorta 4.531. ire foras ubi coeperunt primordia vocum. 4.532. scilicet expletis quoque ianua raditur oris. 4.533. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent 4.534. corporeis e principiis, ut laedere possint. 4.535. nec te fallit item quid corporis auferat et quid 4.536. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis 4.537. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram 4.538. aurorae perductus ab exoriente nitore, 4.539. praesertim si cum summost clamore profusus. 4.540. ergo corpoream vocem constare necessest, 4.541. multa loquens quoniam amittit de corpore partem. 4.542. Asperitas autem vocis fit ab asperitate 4.543. principiorum et item levor levore creatur; 4.544. nec simili penetrant auris primordia forma, 4.545. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit 4.546. et reboat raucum retro cita barbita bombum, 4.547. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis 4.548. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam. 4.549. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro 4.550. exprimimus rectoque foras emittimus ore, 4.551. mobilis articulat nervorum daedala lingua, 4.552. formaturaque labrorum pro parte figurat. 4.553. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta 4.554. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa 4.555. plane exaudiri discernique articulatim; 4.556. servat enim formaturam servatque figuram. 4.557. at si inter positum spatium sit longius aequo, 4.558. aera aëra per multum confundi verba necessest 4.559. et conturbari vocem, dum transvolat auras. 4.560. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam 4.561. internoscere, verborum sententia quae sit; 4.562. usque adeo confusa venit vox inque pedita. 4.563. Praeterea verbum saepe unum perciet auris 4.564. omnibus in populo missum praeconis ab ore. 4.565. in multas igitur voces vox una repente 4.566. diffugit, in privas quoniam se dividit auris 4.567. obsigs formam verbis clarumque sonorem. 4.568. at quae pars vocum non auris incidit ipsas, 4.569. praeter lata perit frustra diffusa per auras. 4.570. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem 4.571. reddit et inter dum frustratur imagine verbi. 4.572. Quae bene cum videas, rationem reddere possis 4.573. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola 4.574. saxa paris formas verborum ex ordine reddant. 4.575. palantis comites com montis inter opacos 4.576. quaerimus et magna dispersos voce ciemus. 4.577. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis, 4.578. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi 4.579. verba repulsantes iterabant dicta referri. 4.580. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere 4.581. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, 4.582. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti 4.583. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi 4.584. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, 4.585. tibia quas fundit digitis pulsata canentum, 4.586. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan 4.587. pinea semiferi capitis velamina quassans 4.588. unco saepe labro calamos percurrit hiantis, 4.589. fistula silvestrem ne cesset fundere musam. 4.590. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, 4.591. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur 4.592. sola tenere. ideo iactant miracula dictis 4.593. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne 4.594. humanum genus est avidum nimis auricularum. 4.595. Quod super est, non est mirandum qua ratione, 4.596. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, 4.597. haec loca per voces veniant aurisque lacessant, 4.598. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus; 4.599. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum 4.600. incolumis transire potest, simulacra renutant; 4.601. perscinduntur enim, nisi recta foramina trat, 4.602. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis. 4.603. praeterea partis in cunctas dividitur vox, 4.604. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una 4.605. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis 4.606. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis. 4.607. ergo replentur loca vocibus abdita retro, 4.608. omnia quae circum fervunt sonituque cientur. 4.609. at simulacra viis derectis omnia tendunt, 4.610. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo 4.611. saepe supra potis est, at voces accipere extra. 4.612. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum 4.613. vox optunditur atque auris confusa penetrat 4.614. et sonitum potius quam verba audire videmur. 4.615. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum 4.616. plusculum habent in se rationis, plus operai. 4.617. principio sucum sentimus in ore, cibum cum 4.618. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai 4.619. siquis forte manu premere ac siccare coepit coëpit . 4.620. inde quod exprimimus per caulas omne palati 4.621. diditur et rarae per flexa foramina linguae, 4.622. hoc ubi levia sunt matis corpora suci, 4.623. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant 4.624. umida linguai circum sudantia templa; 4.625. at contra pungunt sensum lacerantque coorta, 4.626. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta. 4.627. deinde voluptas est e suco fine palati; 4.628. cum vero deorsum per fauces praecipitavit, 4.629. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus; 4.630. nec refert quicquam quo victu corpus alatur, 4.631. dum modo quod capias concoctum didere possis 4.632. artubus et stomachi tumidum servare tenorem. 4.633. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus, 4.634. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst, 4.635. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri, 4.636. tantaque in his rebus distantia differitasque est, 4.637. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum; 4.638. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis 4.639. disperit ac sese mandendo conficit ipsa. 4.640. praeterea nobis veratrum est acre venenum, 4.641. at capris adipes et cocturnicibus auget. 4.642. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis, 4.643. principio meminisse decet quae diximus ante, 4.644. semina multimodis in rebus mixta teneri. 4.645. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes, 4.646. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim 4.647. extima membrorum circumcaesura coercet coërcet , 4.648. proinde et seminibus constant variantque figura. 4.649. semina cum porro distent, differre necessest 4.650. intervalla viasque, foramina quae perhibemus, 4.651. omnibus in membris et in ore ipsoque palato. 4.652. esse minora igitur quaedam maioraque debent, 4.653. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest, 4.654. multa rutunda, modis multis multangula quaedam. 4.655. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, 4.656. proinde foraminibus debent differe figurae 4.657. et variare viae proinde ac textura coercet coërcet . 4.658. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, 4.659. illi, cui suave est, levissima corpora debent 4.660. contractabiliter caulas intrare palati, 4.661. at contra quibus est eadem res intus acerba, 4.662. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces. 4.663. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque. 4.664. quippe ubi cui febris bili superante coorta est 4.665. aut alia ratione aliquast vis excita morbi, 4.666. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes 4.667. commutantur ibi positurae principiorum; 4.668. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant 4.669. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, 4.670. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum; 4.671. utraque enim sunt in mellis commixta sapore; 4.672. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante. 4.673. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris 4.674. tangat agam. primum res multas esse necessest 4.675. unde fluens volvat varius se fluctus odorum, 4.676. et fluere et mitti volgo spargique putandumst; 4.677. verum aliis alius magis est animantibus aptus, 4.678. dissimilis propter formas. ideoque per auras 4.679. mellis apes quamvis longe ducuntur odore, 4.680. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum 4.681. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis 4.682. ducit, et humanum longe praesentit odorem 4.683. Romulidarum arcis servator, candidus anser. 4.684. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque 4.685. pabula ducit et a taetro resilire veneno 4.686. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum. 4.687. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit, 4.688. est alio ut possit permitti longius alter; 4.689. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum 4.690. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res 4.691. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt. 4.692. errabundus enim tarde venit ac perit ante 4.693. paulatim facilis distractus in aeris aëris auras; 4.694. ex alto primum quia vix emittitur ex re; 4.695. nam penitus fluere atque recedere rebus odores 4.696. significat quod fracta magis redolere videntur 4.697. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. 4.698. deinde videre licet maioribus esse creatum 4.699. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta 4.700. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur. 4.701. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis 4.702. investigare in qua sit regione locatum; 4.703. refrigescit enim cunctando plaga per auras 4.704. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum. 4.705. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt. 4.728. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu 4.729. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, 4.730. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque 4.731. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt. 4.755. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque 4.756. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit. 4.757. nec ratione alia, cum somnus membra profudit, 5.1136. Ergo regibus occisis subversa iacebat 5.1137. pristina maiestas soliorum et sceptra superba, 5.1138. et capitis summi praeclarum insigne cruentum 5.1139. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem; 5.1140. nam cupide conculcatur nimis ante metutum. 5.1141. res itaque ad summam faecem turbasque redibat, 5.1142. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat. 5.1143. inde magistratum partim docuere creare 5.1144. iuraque constituere, ut vellent legibus uti. 5.1145. nam genus humanum, defessum vi colere aevom, 5.1146. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum 5.1147. sponte sua cecidit sub leges artaque iura. 5.1148. acrius ex ira quod enim se quisque parabat 5.1149. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis, 5.1150. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom. 5.1151. inde metus maculat poenarum praemia vitae. 5.1152. circumretit enim vis atque iniuria quemque 5.1153. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit, 5.1154. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam 5.1155. qui violat factis communia foedera pacis. 5.1156. etsi fallit enim divom genus humanumque, 5.1157. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet; 5.1158. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes 5.1159. aut morbo delirantes protraxe ferantur 5.1160. et celata mala in medium et peccata dedisse. 5.1161. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis 5.1162. pervulgarit et ararum compleverit urbis 5.1163. suscipiendaque curarit sollemnia sacra, 5.1164. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, 5.1165. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, 5.1166. qui delubra deum nova toto suscitat orbi 5.1167. terrarum et festis cogit celebrare diebus, 5.1168. non ita difficilest rationem reddere verbis. 5.1169. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla 5.1170. egregias animo facies vigilante videbant 5.1171. et magis in somnis mirando corporis auctu. 5.1172. his igitur sensum tribuebant propterea quod 5.1173. membra movere videbantur vocesque superbas 5.1174. mittere pro facie praeclara et viribus amplis. 5.1175. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum 5.1176. subpeditabatur facies et forma manebat, 5.1177. et tamen omnino quod tantis viribus auctos 5.1178. non temere ulla vi convinci posse putabant. 5.1179. fortunisque ideo longe praestare putabant, 5.1180. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum, 5.1181. et simul in somnis quia multa et mira videbant 5.1182. efficere et nullum capere ipsos inde laborem. 5.1183. praeterea caeli rationes ordine certo 5.1184. et varia annorum cernebant tempora verti 5.1185. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. 5.1186. ergo perfugium sibi habebant omnia divis 5.1187. tradere et illorum nutu facere omnia flecti. 5.1188. in caeloque deum sedes et templa locarunt, 5.1189. per caelum volvi quia nox et luna videtur, 5.1190. luna dies et nox et noctis signa severa 5.1191. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, 5.1192. nubila sol imbres nix venti fulmina grando 5.1193. et rapidi fremitus et murmura magna minarum. 5.1194. O genus infelix humanum, talia divis 5.1195. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! 5.1196. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis 5.1197. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris! 5.1198. nec pietas ullast velatum saepe videri 5.1199. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras 5.1200. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas 5.1201. ante deum delubra nec aras sanguine multo 5.1202. spargere quadrupedum nec votis nectere vota, 5.1203. sed mage pacata posse omnia mente tueri. 5.1204. nam cum suspicimus magni caelestia mundi 5.1205. templa super stellisque micantibus aethera fixum, 5.1206. et venit in mentem solis lunaeque viarum, 5.1207. tunc aliis oppressa malis in pectora cura 5.1208. illa quoque expergefactum caput erigere infit, 5.1209. ne quae forte deum nobis inmensa potestas 5.1210. sit, vario motu quae candida sidera verset; 5.1211. temptat enim dubiam mentem rationis egestas, 5.1212. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, 5.1213. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi 5.1214. et taciti motus hunc possint ferre laborem, 5.1215. an divinitus aeterna donata salute 5.1216. perpetuo possint aevi labentia tractu 5.1217. inmensi validas aevi contemnere viris. 5.1218. praeterea cui non animus formidine divum 5.1219. contrahitur, cui non correpunt membra pavore, 5.1220. fulminis horribili cum plaga torrida tellus 5.1221. contremit et magnum percurrunt murmura caelum? 5.1222. non populi gentesque tremunt, regesque superbi 5.1223. corripiunt divum percussi membra timore, 5.1224. ne quod ob admissum foede dictumve superbe 5.1225. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum? 5.1226. summa etiam cum vis violenti per mare venti 5.1227. induperatorem classis super aequora verrit 5.1228. cum validis pariter legionibus atque elephantis, 5.1229. non divom pacem votis adit ac prece quaesit 5.1230. ventorum pavidus paces animasque secundas? 5.1231. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe 5.1232. correptus nihilo fertur minus ad vada leti. 5.1233. usque adeo res humanas vis abdita quaedam 5.1234. opterit et pulchros fascis saevasque secures 5.1235. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur. 5.1236. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat 5.1237. concussaeque cadunt urbes dubiaeque mitur, 5.1238. quid mirum si se temnunt mortalia saecla 5.1239. atque potestatis magnas mirasque relinquunt 5.1240. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? 6.68. quos miseri credunt, ignari quid queat esse, 6.69. quid nequeat, finita potestas denique cuique | |
|