11. Lucretius Carus, On The Nature of Things, 1.21, 1.159-1.214, 1.584-1.598, 1.716-1.829, 2.218-2.219, 2.244-2.307, 2.478-2.521, 2.700-2.729, 2.1059-2.1062, 2.1105-2.1117, 3.179-3.180, 3.204, 3.209, 3.243-3.244, 3.416, 3.746-3.747, 4.1209-4.1232, 5.31, 5.56-5.58, 5.88-5.90, 5.107, 5.677-5.679, 5.783-5.854, 5.923-5.924, 6.30-6.31, 6.906 (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •atomism, atomists Found in books: Long (2006) 158, 159, 160, 163, 165, 166, 167, 169, 170, 171, 172, 173, 174, 175, 177 1.21. quae quoniam rerum naturam sola gubernas 1.159. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus 1.160. omne genus nasci posset, nil semine egeret. 1.161. e mare primum homines, e terra posset oriri 1.162. squamigerum genus et volucres erumpere caelo; 1.163. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum, 1.164. incerto partu culta ac deserta tenerent. 1.165. nec fructus idem arboribus constare solerent, 1.166. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent. 1.167. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique, 1.168. qui posset mater rebus consistere certa? 1.169. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur, 1.170. inde enascitur atque oras in luminis exit, 1.171. materies ubi inest cuiusque et corpora prima; 1.172. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, 1.173. quod certis in rebus inest secreta facultas. 1.174. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore, 1.175. vites autumno fundi suadente videmus, 1.176. si non, certa suo quia tempore semina rerum 1.177. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur, 1.178. dum tempestates adsunt et vivida tellus 1.179. tuto res teneras effert in luminis oras? 1.180. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur 1.181. incerto spatio atque alienis partibus anni, 1.182. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali 1.183. concilio possent arceri tempore iniquo. 1.184. Nec porro augendis rebus spatio foret usus 1.185. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent; 1.186. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis 1.187. e terraque exorta repente arbusta salirent. 1.188. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando 1.189. paulatim crescunt, ut par est semine certo, 1.190. crescentesque genus servant; ut noscere possis 1.191. quicque sua de materia grandescere alique. 1.192. Huc accedit uti sine certis imbribus anni 1.193. laetificos nequeat fetus submittere tellus 1.194. nec porro secreta cibo natura animantum 1.195. propagare genus possit vitamque tueri; 1.196. ut potius multis communia corpora rebus 1.197. multa putes esse, ut verbis elementa videmus, 1.198. quam sine principiis ullam rem existere posse. 1.199. Denique cur homines tantos natura parare 1.200. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent 1.201. transire et magnos manibus divellere montis 1.202. multaque vivendo vitalia vincere saecla, 1.203. si non, materies quia rebus reddita certast 1.204. gignundis, e qua constat quid possit oriri? 1.205. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, 1.206. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae 1.207. aeris in teneras possint proferrier auras. 1.208. Postremo quoniam incultis praestare videmus 1.209. culta loca et manibus melioris reddere fetus, 1.210. esse videlicet in terris primordia rerum 1.211. quae nos fecundas vertentes vomere glebas 1.212. terraique solum subigentes cimus ad ortus; 1.213. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore 1.214. sponte sua multo fieri meliora videres. 1.584. Denique iam quoniam generatim reddita finis 1.585. crescendi rebus constat vitamque tenendi, 1.586. et quid quaeque queant per foedera naturai, 1.587. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat, 1.588. nec commutatur quicquam, quin omnia constant 1.589. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae 1.590. ostendant maculas generalis corpore inesse, 1.591. inmutabilis materiae quoque corpus habere 1.592. debent ni mirum; nam si primordia rerum 1.593. commutari aliqua possent ratione revicta, 1.594. incertum quoque iam constet quid possit oriri, 1.595. quid nequeat, finita potestas denique cuique 1.596. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens, 1.597. nec totiens possent generatim saecla referre 1.598. naturam mores victum motusque parentum. 1.716. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, 1.717. insula quem triquetris terrarum gessit in oris, 1.718. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor 1.719. Ionium glaucis aspargit virus ab undis 1.720. angustoque fretu rapidum mare dividit undis 1.721. Aeoliae terrarum oras a finibus eius. 1.722. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea mitur 1.723. murmura flammarum rursum se colligere iras, 1.724. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis 1.725. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. 1.726. quae cum magna modis multis miranda videtur 1.727. gentibus humanis regio visendaque fertur 1.728. rebus opima bonis, multa munita virum vi, 1.729. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se 1.730. nec sanctum magis et mirum carumque videtur. 1.731. carmina quin etiam divini pectoris eius 1.732. vociferantur et exponunt praeclara reperta, 1.733. ut vix humana videatur stirpe creatus. 1.734. Hic tamen et supra quos diximus inferiores 1.735. partibus egregie multis multoque minores, 1.736. quamquam multa bene ac divinitus invenientes 1.737. ex adyto tam quam cordis responsa dedere 1.738. sanctius et multo certa ratione magis quam 1.739. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, 1.740. principiis tamen in rerum fecere ruinas 1.741. et graviter magni magno cecidere ibi casu. 1.742. Primum quod motus exempto rebus ii 1.743. constituunt et res mollis rarasque relinquunt 1.744. aera solem ignem terras animalia frugis 1.745. nec tamen admiscent in eorum corpus ie; 1.746. deinde quod omnino finem non esse secandis 1.747. corporibus facient neque pausam stare fragori 1.748. nec prorsum in rebus minimum consistere qui cquam , 1.749. cum videamus id extremum cuiusque cacumen 1.750. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, 1.751. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis 1.752. extremum quod habent, minimum consistere rerum . 1.753. Huc accedit item, quoniam primordia rerum 1.754. mollia constituunt, quae nos nativa videmus 1.755. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui 1.756. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti 1.757. de nihiloque renata vigescere copia rerum; 1.758. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. 1.759. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno 1.760. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt 1.761. aut ita diffugient, ut tempestate coacta 1.762. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus. 1.763. / l 1.764. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur, 1.765. qui magis illa queunt rerum primordia dici 1.766. quam contra res illorum retroque putari? 1.767. alternis gignuntur enim mutantque colorem 1.768. et totam inter se naturam tempore ab omni. 1.769. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus. 1.770. sin ita forte putas ignis terraeque coire 1.771. corpus et aerias auras roremque liquoris, 1.772. nil in concilio naturam ut mutet eorum, 1.773. nulla tibi ex illis poterit res esse creata, 1.774. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos; 1.775. quippe suam quicque in coetu variantis acervi 1.776. naturam ostendet mixtusque videbitur aer 1.777. cum terra simul et quodam cum rore manere. 1.778. at primordia gignundis in rebus oportet 1.779. naturam clandestinam caecamque adhibere, 1.780. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet 1.781. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur. 1.782. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius 1.783. et primum faciunt ignem se vertere in auras 1.784. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari 1.785. ex imbri retroque a terra cuncta reverti, 1.786. umorem primum, post aera, deinde calorem, 1.787. nec cessare haec inter se mutare, meare 1.788. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. 1.789. quod facere haud ullo debent primordia pacto. 1.790. immutabile enim quiddam superare necessest, 1.791. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; 1.792. nam quod cumque suis mutatum finibus exit, 1.793. continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 1.794. quapropter quoniam quae paulo diximus ante 1.795. in commutatum veniunt, constare necessest 1.796. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, 1.797. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis; 1.798. quin potius tali natura praedita quaedam 1.799. corpora constituas, ignem si forte crearint, 1.800. posse eadem demptis paucis paucisque tributis, 1.801. ordine mutato et motu, facere aeris auras, 1.802. sic alias aliis rebus mutarier omnis? 1.803. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras 1.804. aeris e terra res omnis crescere alique; 1.805. et nisi tempestas indulget tempore fausto 1.806. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, 1.807. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, 1.808. crescere non possint fruges arbusta animantis.' 1.809. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor 1.810. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis 1.811. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur; 1.812. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos 1.813. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. 1.814. ni mirum quia multa modis communia multis 1.815. multarum rerum in rebus primordia mixta 1.816. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur. 1.817. atque eadem magni refert primordia saepe 1.818. cum quibus et quali positura contineantur 1.819. et quos inter se dent motus accipiantque; 1.820. namque eadem caelum mare terras flumina solem 1.821. constituunt, eadem fruges arbusta animantis, 1.822. verum aliis alioque modo commixta moventur. 1.823. quin etiam passim nostris in versibus ipsis 1.824. multa elementa vides multis communia verbis, 1.825. cum tamen inter se versus ac verba necessest 1.826. confiteare et re et sonitu distare soti. 1.827. tantum elementa queunt permutato ordine solo; 1.828. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere 1.829. possunt unde queant variae res quaeque creari. 2.218. ponderibus propriis, incerto tempore ferme 2.219. incertisque locis spatio depellere paulum, 2.244. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus 2.245. obliquos videamur et id res vera refutet. 2.246. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus, 2.247. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare, 2.248. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis; 2.249. sed nihil omnino recta regione viai 2.250. declinare quis est qui possit cernere sese? 2.251. Denique si semper motu conectitur omnis 2.252. et vetere exoritur motus novus ordine certo 2.253. nec declido faciunt primordia motus 2.254. principium quoddam, quod fati foedera rumpat, 2.255. ex infinito ne causam causa sequatur, 2.256. libera per terras unde haec animantibus exstat, 2.257. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas, 2.258. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, 2.259. declinamus item motus nec tempore certo 2.260. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? 2.261. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas 2.262. principium dat et hinc motus per membra rigantur. 2.263. nonne vides etiam patefactis tempore puncto 2.264. carceribus non posse tamen prorumpere equorum 2.265. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? 2.266. omnis enim totum per corpus materiai 2.267. copia conciri debet, concita per artus 2.268. omnis ut studium mentis conixa sequatur; 2.269. ut videas initum motus a corde creari 2.270. ex animique voluntate id procedere primum, 2.271. inde dari porro per totum corpus et artus. 2.272. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu 2.273. viribus alterius magnis magnoque coactu; 2.274. nam tum materiem totius corporis omnem 2.275. perspicuumst nobis invitis ire rapique, 2.276. donec eam refrenavit per membra voluntas. 2.277. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos 2.278. pellat et invitos cogat procedere saepe 2.279. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro 2.280. quiddam quod contra pugnare obstareque possit? 2.281. cuius ad arbitrium quoque copia materiai 2.282. cogitur inter dum flecti per membra per artus 2.283. et proiecta refrenatur retroque residit. 2.284. quare in seminibus quoque idem fateare necessest, 2.285. esse aliam praeter plagas et pondera causam 2.286. motibus, unde haec est nobis innata potestas, 2.287. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus. 2.288. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant 2.289. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum 2.290. intestinum habeat cunctis in rebus agendis 2.291. et devicta quasi cogatur ferre patique, 2.292. id facit exiguum clinamen principiorum 2.293. nec regione loci certa nec tempore certo. 2.294. / l 2.295. copia nec porro maioribus intervallis; 2.296. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde. 2.297. qua propter quo nunc in motu principiorum 2.298. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere 2.299. et post haec semper simili ratione ferentur, 2.300. et quae consuerint gigni gignentur eadem 2.301. condicione et erunt et crescent vique valebunt, 2.302. quantum cuique datum est per foedera naturai. 2.303. nec rerum summam commutare ulla potest vis; 2.304. nam neque quo possit genus ullum materiai 2.305. effugere ex omni quicquam est extra , neque in omne 2.306. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem 2.307. naturam rerum mutare et vertere motus. 2.478. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae 2.479. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum 2.480. finita variare figurarum ratione. 2.481. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam 2.482. esse infinito debebunt corporis auctu. 2.483. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate 2.484. corporis inter se multum variare figurae 2.485. non possunt. fac enim minimis e partibus esse 2.486. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; 2.487. nempe ubi eas partis unius corporis omnis, 2.488. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, 2.489. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo 2.490. formai speciem totius corporis eius, 2.491. quod super est, si forte voles variare figuras, 2.492. addendum partis alias erit. inde sequetur, 2.493. adsimili ratione alias ut postulet ordo, 2.494. si tu forte voles etiam variare figuras. 2.495. ergo formarum novitatem corporis augmen 2.496. subsequitur. quare non est ut credere possis 2.497. esse infinitis distantia semina formis, 2.498. ne quaedam cogas inmani maximitate 2.499. esse, supra quod iam docui non posse probari. 2.500. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens 2.501. purpura Thessalico concharum tacta colore, 2.502. aurea pavonum ridenti imbuta lepore 2.503. saecla novo rerum superata colore iacerent 2.504. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, 2.505. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis 2.506. carmina consimili ratione oppressa silerent; 2.507. namque aliis aliud praestantius exoreretur. 2.508. cedere item retro possent in deteriores 2.509. omnia sic partis, ut diximus in melioris; 2.510. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset 2.511. naribus auribus atque oculis orisque sapori. 2.512. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa 2.513. finis utrimque tenet summam, fateare necessest 2.514. materiem quoque finitis differe figuris. 2.515. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas 2.516. finitumst retroque pari ratione remensumst. 2.517. omnis enim calor ac frigus mediique tepores 2.518. interutrasque iacent explentes ordine summam. 2.519. ergo finita distant ratione creata, 2.520. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, 2.521. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis. 2.700. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est 2.701. omnia; nam volgo fieri portenta videres, 2.702. semiferas hominum species existere et altos 2.703. inter dum ramos egigni corpore vivo 2.704. multaque conecti terrestria membra marinis, 2.705. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras 2.706. pascere naturam per terras omniparentis. 2.707. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando 2.708. seminibus certis certa genetrice creata 2.709. conservare genus crescentia posse videmus. 2.710. scilicet id certa fieri ratione necessust. 2.711. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus 2.712. corpora discedunt conexaque convenientis 2.713. efficiunt motus; at contra aliena videmus 2.714. reicere in terras naturam, multaque caecis 2.715. corporibus fugiunt e corpore percita plagis, 2.716. quae neque conecti quoquam potuere neque intus 2.717. vitalis motus consentire atque imitari. 2.718. sed ne forte putes animalia sola teneri 2.719. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis 2.720. nam vel uti tota natura dissimiles sunt 2.721. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest 2.722. dissimili constare figura principiorum; 2.723. non quo multa parum simili sint praedita forma, 2.724. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. 2.725. semina cum porro distent, differre necessust 2.726. intervalla vias conexus pondera plagas 2.727. concursus motus; quae non animalia solum 2.728. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum 2.729. secernunt caelumque a terris omne retentant. 2.1059. sponte sua forte offensando semina rerum 2.1060. multimodis temere in cassum frustraque coacta 2.1061. tandem coluerunt ea quae coniecta repente 2.1062. magnarum rerum fierent exordia semper, 2.1105. / l 2.1106. primigenum maris et terrae solisque coortum 2.1107. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum 2.1108. semina, quae magnum iaculando contulit omne, 2.1109. unde mare et terrae possent augescere et unde 2.1110. appareret spatium caeli domus altaque tecta 2.1111. tolleret a terris procul et consurgeret aer. 2.1112. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis 2.1113. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, 2.1114. umor ad umorem, terreno corpore terra 2.1115. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether , 2.1116. donique ad extremum crescendi perfica finem 2.1117. omnia perduxit rerum natura creatrix; 3.179. principio esse aio persuptilem atque minutis 3.180. perquam corporibus factum constare. id ita esse 3.204. mobilis egregie, perquam constare necessest 3.209. quam tenui constet textura quamque loco se 3.243. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat 3.244. nec magis e parvis et levibus ex elementis; 3.416. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper. 3.746. si non, certa suo quia semine seminioque 3.747. vis animi pariter crescit cum corpore quoque? 4.1209. Et commiscendo quom semine forte virilem 4.1210. femina vim vicit subita vi corripuitque, 4.1211. tum similes matrum materno semine fiunt, 4.1212. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae 4.1213. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum, 4.1214. corpore de patrio et materno sanguine crescunt, 4.1215. semina cum Veneris stimulis excita per artus 4.1216. obvia conflixit conspirans mutuus ardor, 4.1217. et neque utrum superavit eorum nec superatumst. 4.1218. fit quoque ut inter dum similes existere avorum 4.1219. possint et referant proavorum saepe figuras, 4.1220. propterea quia multa modis primordia multis 4.1221. mixta suo celant in corpore saepe parentis, 4.1222. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta. 4.1223. inde Venus varia producit sorte figuras, 4.1224. maiorumque refert voltus vocesque comasque; 4.1225. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo 4.1226. fiunt quam facies et corpora membraque nobis. 4.1227. et muliebre oritur patrio de semine saeclum 4.1228. maternoque mares existunt corpore creti; 4.1229. semper enim partus duplici de semine constat, 4.1230. atque utri similest magis id quod cumque creatur, 4.1231. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis, 4.1232. sive virum suboles sivest muliebris origo. 5.31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter 5.56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata 5.57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum 5.58. nec validas valeant aevi rescindere leges, 5.88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse, 5.89. quid nequeat, finita potestas denique cuique 5.90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens. 5.107. quod procul a nobis flectat fortuna gubers, 5.677. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima 5.678. atque ita res mundi cecidere ab origine prima, 5.679. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo. 5.783. Principio genus herbarum viridemque nitorem 5.784. terra dedit circum collis camposque per omnis, 5.785. florida fulserunt viridanti prata colore, 5.786. arboribusque datumst variis exinde per auras 5.787. crescendi magnum inmissis certamen habenis. 5.788. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur 5.789. quadripedum membris et corpore pennipotentum, 5.790. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum 5.791. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit 5.792. multa modis multis varia ratione coorta. 5.793. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt, 5.794. nec terrestria de salsis exisse lacunis. 5.795. linquitur ut merito maternum nomen adepta 5.796. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. 5.797. multaque nunc etiam existunt animalia terris 5.798. imbribus et calido solis concreta vapore; 5.799. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta 5.800. et maiora, nova tellure atque aethere adulta. 5.801. principio genus alituum variaeque volucres 5.802. ova relinquebant exclusae tempore verno, 5.803. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae 5.804. lincunt sponte sua victum vitamque petentes. 5.805. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla. 5.806. multus enim calor atque umor superabat in arvis. 5.807. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, 5.808. crescebant uteri terram radicibus apti; 5.809. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas 5.810. infantum, fugiens umorem aurasque petessens, 5.811. convertebat ibi natura foramina terrae 5.812. et sucum venis cogebat fundere apertis 5.813. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque 5.814. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis 5.815. impetus in mammas convertitur ille alimenti. 5.816. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile 5.817. praebebat multa et molli lanugine abundans. 5.818. at novitas mundi nec frigora dura ciebat 5.819. nec nimios aestus nec magnis viribus auras. 5.820. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt. 5.821. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta 5.822. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit 5.823. humanum atque animal prope certo tempore fudit 5.824. omne quod in magnis bacchatur montibus passim, 5.825. aeriasque aëriasque simul volucres variantibus formis. 5.826. sed quia finem aliquam pariendi debet habere, 5.827. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. 5.828. mutat enim mundi naturam totius aetas 5.829. ex alioque alius status excipere omnia debet 5.830. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, 5.831. omnia commutat natura et vertere cogit. 5.832. namque aliud putrescit et aevo debile languet, 5.833. porro aliud suc crescit et e contemptibus exit. 5.834. sic igitur mundi naturam totius aetas 5.835. mutat, et ex alio terram status excipit alter, 5.836. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante. 5.837. Multaque tum tellus etiam portenta creare 5.838. conatast mira facie membrisque coorta, 5.839. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, 5.840. orba pedum partim, manuum viduata vicissim, 5.841. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, 5.842. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, 5.843. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam 5.844. nec vitare malum nec sumere quod volet usus. 5.845. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, 5.846. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum 5.847. nec potuere cupitum aetatis tangere florem 5.848. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. 5.849. multa videmus enim rebus concurrere debere, 5.850. ut propagando possint procudere saecla; 5.851. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus 5.852. semina qua possint membris manare remissis, 5.853. feminaque ut maribus coniungi possit, habere, 5.854. mutua qui mutent inter se gaudia uterque. 5.923. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes 5.924. foedere naturae certo discrimina servant. 6.30. quod fieret naturali varieque volaret 6.31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset, 6.906. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat | |
|