1. Cicero, Brutus, 329 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 95 329. melius, quaeso, ominare ominare G3 : o mine O2FG1 : omitte C , inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro providit providit L : praevidit Lambinus futura. Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse. | |
|
2. Cicero, De Oratore, 1.26, 3.8-3.12 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79, 95 1.26. Hi primo die de temporibus deque universa re publica, quam ob causam venerant, multum inter se usque ad extremum tempus diei conlocuti sunt; quo quidem sermone multa divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vidissent. 3.8. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua ipse florentissima multum omnibus gloria praestitisset. 3.9. Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae, non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret. 3.10. Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum civium capita servata; neque vero longe ab eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re publica pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur. Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors fuisset nefaria; 3.11. non vidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex quibus C. Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate; Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum privatus coniunctissime vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta. 3.12. Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror; nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam civium caedem bonorum victoria maerori fuisset. | |
|
3. Cicero, Republic, 3.33-3.34 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79 3.33. Lactant. Div. Inst. 6.8.6 Est quidem vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit. 3.34. August. C.D. 22.6 nullum bellum suscipi a civitate optima nisi aut pro fide aut pro salute. 3.34. Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare; debet enim constituta sic esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat. | |
|
4. Cicero, Letters, 8.11.4, 12.40.2 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79, 95 |
5. Cicero, Letters To His Friends, 2.16.2, 4.5.2-4.5.6, 5.16.2-5.16.4, 6.2.2, 15.15.1 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79, 95, 96 |
6. Cicero, Fragments, None (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Walters (2020) 96 |
7. Cicero, Pro Rabirio Perduellionis Reo, 34, 33 (2nd cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •nan Found in books: Walters (2020) 79 33. which he does who is the originator of this trial. There is no king remaining, no nation, no people, whom you can fear. There is no foreign or external evil which can insinuate itself into this republic. If you wish this state to be immortal, if you wish your empire to be eternal, if you wish your glory to continue everlasting, then it is our own passions, it is the turbulence and desire of revolution engendered among our own citizens, it is intestine evil, it is domestic treason that must be guarded against. | |
|
8. Nepos, Fragments, None (1st cent. BCE - 1st cent. BCE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79 |
9. Lucan, Pharsalia, 2.121 (1st cent. CE - 1st cent. CE) Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79 |
10. Marc., Marc., 22 Tagged with subjects: •antonius, m. (orator), fears about republic’s death Found in books: Walters (2020) 79 |